FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>  
dicitur catholica, unitatis simul, sanctitatis et Apostolicae successionis praerogativa debeat effulgere. Ecclesia igitur catholica una est unitate conspicua perfectaque orbis terrae et omnium gentium, ea profecto unitate, cuius principium, radix et origo indefectibilis est beati Petri Apostolorum Principis eiusque in Cathedra romana Successorum suprema auctoritas et potior principalitas. Nec alia est Ecclesia catholica nisi quae super unum Petrum aedificata in unum connexum corpus atque compactum unitate fidei et caritatis assurgit: quod beatus Cyprianus in epl. 45. sincere professus est, dum Cornelium Papam in hunc modum alloquebatur: _ut Te collegae nostri et communionem tuam idest Catholicae Ecclesiae unitatem pariter et caritatem probarent firmiter ac tenerent_. Et idipsum quoque Hormisdas Pontifex ab Episcopis acacianum schisma eiurantibus assertum voluit in formula totius christianae antiquitatis suffragio comprobata, ubi _sequestrati a communione Ecclesiae catholicae_ ii dicuntur, qui sunt _non consentientes in omnibus Sedi Apostolicae_. Et tantum abest quin communiones a romana Sede separatae iure suo catholicae nominari et haberi possint, ut potius ex hac ipsa separatione et discordia dignoscatur quaenam societates et quinam christiani nec veram fidem teneant nec veram Christi doctrinam: quemadmodum iam inde a secundo Ecclesiae saeculo luculentissime demonstrabat S. Irenaeus lib. 3. contra haeres. c. 3. Caveant igitur summo studio Christifideles ne hisce societatibus coniungantur, quibus salva fidei integritate nequeant adhaerere; et audiant sanctum Augustinum docentem, nec veritatem nec pietatem esse posse ubi christiana unitas et Sancti Spiritus caritas deest. Praeterea inde quoque a londinensi Societate fideles abhorrere summopere debent, quod conspirantes in eam et _indifferentismo_ favent et scandalum ingerunt. Societas illa, vel saltem eiusdem conditores et rectores profitentur, photianismum et anglicanismum duas esse eiusdem verae christianae religionis formas, in quibus aeque ac in Ecclesia catholica Deo placere datum sit: et dissensionibus utique christianas huiusmodi communiones invicem urgeri, sed citra fidei violationem, propterea quia una eademque manet earumdem fides. Haec tamen est summa pestilentissimae indifferenti
PREV.   NEXT  
|<   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   >>  



Top keywords:

catholica

 

unitate

 

Ecclesia

 

Ecclesiae

 

christianae

 

catholicae

 

quoque

 

eiusdem

 

quibus

 

romana


communiones
 

Apostolicae

 

igitur

 
quemadmodum
 

integritate

 

quaenam

 

societates

 

coniungantur

 
christiani
 

quinam


nequeant

 

adhaerere

 
veritatem
 

pietatem

 

discordia

 
separatione
 

docentem

 

Augustinum

 

audiant

 

sanctum


dignoscatur
 

societatibus

 
Irenaeus
 
luculentissime
 

teneant

 

demonstrabat

 

Christi

 

saeculo

 

contra

 

studio


Christifideles
 

secundo

 

haeres

 

Caveant

 
doctrinam
 

londinensi

 

utique

 

dissensionibus

 

christianas

 
huiusmodi