FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   439   440   441   442   443   444   445   446   447   448   449   450   451   452   453   454   455   456   457   458   459   460   461   462   463  
464   465   466   467   468   469   470   471   472   473   474   475   476   477   478   479   480   481   482   483   484   485   486   487   488   >>   >|  
la ab hostilibus incursionibus tuta semper interea fuerit et nos in his bellis quae suscepimus victores semper evasimus; et quanquam in eo gloriari jure possumus majorem tranquillitatem opes et honores prioribus huc usque ductis socculis, nunquam subditis a majoribus parentibusque nostris Anglia regibus quam a nobis provenisse, tamen quando cum hac gloria in mentem una venit ac concurrit mortis cogitatio, veremur ne nobis sine prole legitima decedentibus majorem ex morte nostra patiamini calamitatem quam ex vita fructum ac emolumentum percepistis. Recens enim in quorundam vestrorum animis adhuc est illius cruenti temporis memoria quod a Ricardo tertio cum avi nostri materni Edwardi Quarti statum in controversiam vocasset ejusque heredes regno atque vita privasset illatum est. Tum ex historiis notae sunt illae dirae strages quae a clarissimis Angliae gentibus Eboracensi atque Lancastrensi, dum inter se de regno et imperio multis aevis contenderent, populo evenerunt. Ac illae ex justis nuptiis inter Henricum Septimum et dominam Elizabetham clarissimos nostros parentes contractis in nobis inde legitima nata sobole sopitae tandem desierunt. Si vero quod absit, regalis ex nostris nuptiis stirps quae jure deinceps regnare possit non nascatur, hoc regnum civilibus atque intestinis se versabit tumultibus aut in exterorum dominationem atque potestatem veniet. Nam quanquam forma atque venustate singulari, quae magno nobis solatio fuit filiam Dominam Mariam ex nobilissima foemina Domina Catherina procreavimus, tamen a piis atque eruditis theologis nuper accepimus quia eam quae Arturi fratris nostri conjux ante fuerat uxorem duximus nostras nuptias jure divino esse vetitas, partumque inde editum non posse censeri legitimum. Id quod eo vehementius nos angit et excruciat, quod cum superiori anno legatos ad conciliandas inter Aureliensem ducem et filiam nostram Mariam nuptias ad Franciscum Gallorum regem misissemus a quodam ejus consiliario responsum est, "antequam de hujusmodi nuptiis agatum inquirendum esse prius an Maria fuerit filia nostra legitima; constat enim 'inquit,' quod exdomina Catherina fratris sui vidua cujusmodi nuptiae jure divino interdictae sunt suscepta est." Quae oratio quanto metu ac horrore animum nostrum turbaverit quia res ipsa aeternae tam animi quam corporis salutis periculum in se continet, et quam perplexis cogitationibus conscientiam occupat, vos quibus et capitis aut fortunae ac multo magis animarum jactura
PREV.   NEXT  
|<   439   440   441   442   443   444   445   446   447   448   449   450   451   452   453   454   455   456   457   458   459   460   461   462   463  
464   465   466   467   468   469   470   471   472   473   474   475   476   477   478   479   480   481   482   483   484   485   486   487   488   >>   >|  



Top keywords:

nuptiis

 

legitima

 

divino

 

nostris

 

Catherina

 

fratris

 
nuptias
 
nostra
 

Mariam

 

semper


fuerit

 
quanquam
 

filiam

 

nostri

 
majorem
 

uxorem

 

vehementius

 
duximus
 

legitimum

 

partumque


fuerat

 

vetitas

 

editum

 
censeri
 

nostras

 
eruditis
 

venustate

 

singulari

 

solatio

 

veniet


potestatem

 

versabit

 

intestinis

 

tumultibus

 

exterorum

 

dominationem

 

Dominam

 

accepimus

 

Arturi

 

conjux


theologis
 

excruciat

 

foemina

 

nobilissima

 

Domina

 

procreavimus

 

misissemus

 

aeternae

 

corporis

 

turbaverit