itis inplicat arbores,
Inplicabitur in tuom
Conplexum. sed abit dies: 105
Prodeas, nova nupta.
O cubile, quod omnibus
* * * *
* * * *
* * * * 110
Candido pede lecti,
Quae tuo veniunt ero,
Quanta gaudia, quae vaga
Nocte, quae medio die
Gaudeat! sed abit dies: 115
Prodeas, nova nupta.
Tollite, o pueri, faces:
Flammeum video venire.
Ite, concinite in modum
'O Hymen Hymenaee io, 120
O Hymen Hymenaee.'
Ne diu taceat procax
Fescennina iocatio,
Nec nuces pueris neget
Desertum domini audiens 125
Concubinus amorem.
Da nuces pueris, iners
Concubine: satis diu
Lusisti nucibus: lubet
Iam servire Talasio. 130
Concubine, nuces da.
Sordebant tibi vilicae,
Concubine, hodie atque heri:
Nunc tuom cinerarius
Tondet os. miser a miser 135
Concubine, nuces da.
Diceris male te a tuis
Vnguentate glabris marite
Abstinere: sed abstine.
O Hymen Hymenaee io, 140
O Hymen Hymenaee.
Scimus haec tibi quae licent
Sola cognita: sed marito
Ista non eadem licent.
O Hymen Hymenaee io, 145
O Hymen Hymenaee.
Nupta, tu quoque, quae tuos
Vir petet, cave ne neges,
Ni petitum aliunde eat.
O Hymen Hymenaee io, 150
O Hymen Hymenaee.
En tibi domus ut potens
Et beata viri tui,
Quae tibi sine fine erit
(O Hymen Hymenaee io, 155
O Hymen Hymenaee),
Vsque dum tremulum movens
Cana tempus anilitas
Omnia omnibus adnuit.
O Hymen Hymenaee io, 160
O Hymen Hymenaee.
Transfer omine cum bono
Limen aureolos pedes,
Rasilemque subi forem.
O Hymen Hymenaee io, 165
O Hymen Hymenaee.
Aspice, intus ut accubans
Vir tuos Tyrio in toro
Totus inmineat tibi.
O Hymen Hymenaee io, 170
O Hymen Hymenaee.
Illi non minus ac tibi
Pectore uritur intimo
|