40
Vt lubentius, audiens
Se citarier ad suom
Munus, huc aditum ferat
Dux bonae Veneris, boni
Coniugator amoris. 45
Quis deus magis anxiis
Est petendus amantibus?
Quem colent homines magis
Caelitum? o Hymenaee Hymen,
O Hymen Hymenaee. 50
Te suis tremulus parens
Invocat, tibi virgines
Zonula soluunt sinus,
Te timens cupida novos
Captat aure maritus. 55
Tu fero iuveni in manus
Floridam ipse puellulam
Dedis a gremio suae
Matris, o Hymenaee Hymen,
O Hymen Hymenaee. 60
Nil potest sine te Venus,
Fama quod bona conprobet,
Commodi capere: at potest
Te volente. quis huic deo
Conpararier ausit? 65
Nulla quit sine te domus
Liberos dare, nec parens
Stirpe cingier: at potest
Te volente. quis huic deo
Conpararier ausit? 70
Quae tuis careat sacris,
Non queat dare praesides
Terra finibus: at queat
Te volente. quis huic deo
Conpararier ausit? 75
Claustra pandite ianuae,
Virgo ades. viden ut faces
Splendidas quatiunt comas?
Tardet ingenuos pudor:
* * * *
* * * *
* * * *
* * * *
Quem tamen magis audiens 80
Flet, quod ire necesse est. 81
Flere desine. non tibi, A- (86)
runculeia, periculumst,
Nequa femina pulchrior
Clarum ab Oceano diem 85
Viderit venientem. (90)
Talis in vario solet
Divitis domini hortulo
Stare flos hyacinthinus.
Sed moraris, abit dies: 90
_Prodeas, nova nupta._
Prodeas, nova nupta, si
Iam videtur, et audias
Nostra verba. vide ut faces
Aureas quatiunt comas: 95
Prodeas, nova nupta.
Non tuos levis in mala
Deditus vir adultera
Probra turpia persequens
A tuis teneris volet 100
Secubare papillis,
Lenta quin velut adsitas
V
|