riot,
and no one else, one of them entreated the other after they had gone some
way without misfortune that he also might be allowed to hold the reins of
the horses: to whom the other replied "But--for do you not already hold
them?" These men then having left such a memorial of themselves did
nevertheless arrive safely at the city.
TAC. HIST., BK. VI.
DE AVLA S. EDMVNDI.
1. Nunc initia causasque motus Mauretanici expediam. Mauretaniam post
decessum Tedimurii cuicumque servitio expositam avaritia et mala cupidine
fines augendi contemptis populi studiis occupaverant Brigantes, barbara
gens. mox rectorem imposuere e sacerdotibus Peripateticorum instituta
professum. non tulere Mauri intempestivam sapientiam. namque ut
divitias ita librorum scientiam contemptui habent: et est plerisque
indocta canities.
2. Pollebat inter Mauros Rursus quidam Aratus multa scholarum patientia.
is collectis in aulam Edmundi popularibus ad seniores hunc in modum
locutus fertur: "si apud rerum humanarum inscios verba facerem plura
cohortandi causa dicenda erant. nunc autem sunt in oculis quibus alios
iniuriis validiorum potentia laeserit. quid memorem Scotos Stubbinsiorum
dominatu potitos? quid Tabernarios Balliolensibus traditos, mox ab
iisdem suum lucrum ex aliena benevolentia comparantibus invitos venditos
atque mancipatos? Scimmerios cum maxime Rhodesii subiectos habent,
puerili rei nummariae imperitia generis humani regimen expostulantes.
quanta profanarum litterarum scientia pacatissima loca polluerint, non
est opus dictu apud gnaros. quid meliora ab iis expectatis qui Hiberniam
nuper [praemii nomen] occupaverunt? eandem nobis Brigantes necessitatem
imponent, gradum capessendi. et baccalaureos videbimus." tum ad iuvenes
conversus "eone ventum esset" interrogat "ut antiquissima aulae iura
corrumpi sinerent? Reginensium specioso vocabulo nuncupatos pessimam
servitutem passuros: praelectiones et deorum templa prope noctu insolitis
adeunda: et praecipua foeditate Brigantium arcana. mox et specimen
partium Magrathium remigare coacturum, eo immitius quia toleravisset.
num et sanctissimam Edmundi effigiem nuper a cive in somnis visam inter
quaggas et aprorum capita et eiusmodi ludicra fore ostentui? proinde
simplex et pastoricius et aratro adsuetus populus priscam et traditam a
patribus tranquillitatem coleret et tueretur."
3. His et talibus accensos ducit in viam, Brigantium fines et principes
ipsos gentis rutil
|