FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155  
156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   >>  
nodo declaravit ut pium; hoc idem institutum novissime fuerunt, qui per pravas interpretationes, tum privatis {337} sermonibus, tum scriptis etiam typis in lucem editis irreligiosum, et impium appellare, contumeliis lacerare, probo et ignominia afficere non sunt veriti, atque eo devenerunt, ut privata sua non contenti opinione, hujusmodi virus de regione in regionem, nullis non adhibitis artibus, derivare, atque undequaque diffundere sint aggressi, neque adhuc cessant, incautis, si quos inveniant, Christi fidelibus, ut in proprios pertrahant sensus, subdole propinare: quo in ecclesiam Dei nihil injurium magis, nihil contumeliosius, quasi adeo erraverit turpiter, ut, quod impium, et irreligiosum est, solemniter existimaverit Deo carum et pium, eoque decepta sit flagitiosius, quo diuturnius, ad annos scilicet amplius ducentos, cum maximo animarum detrimento, sinui suo tantam haerere labem, et maculam sustinuerit. Huic tanto malo, quod eo longius dissimulatum, tanto altius radices agit, viresque acquirit in dies, diutius differre remedium, justitia, quae sua cuique asserere et fortiter tueri jubet, et pastoralis nostra erga ecclesiam sollicitudo non sinit. Ut igitur tam gravem injuriam a sponsa ecclesia divinitus nobis concredita, atque etiam ab hac apostolica sede propulsemus, et hujusmodi injustas, irreligiosasque voces in animarum perniciem, et seductionem, et contra omnes aequi, bonique rationes longe lateque diffusas, nostra authoritate apostolica compescamus; ut clericis regularibus societatis Jesu, id a nobis pro justitia exigentibus, suus maneat status, eadem nostra authoritate firmius constabilitus; eorumque nunc temporis summe afflictis rebus aliquod afferamus levamen: ut demum venerabilium fratrum nostrorum episcoporum, qui ex omnibus regionibus catholicis eandem societatem nobis per litteras {338} magnopere commendarunt, et ex ea maximas utilitates in suis quisque dioecesibus se capere profitentur, justis desideriis obsecundemus; motu proprio, et ex certa scientia, deque apostolicae potestatis plenitudine, omnium praedecessorum nostrorum inhaerendo vestigiis, hac nostra perpetuo valitura constitutione, eodem modo, ratione et forma, quibus ipsi edixerunt, et declararunt, nos quoque edicimus, et declaramus; institutum societatis Jesu summopere redolere pietatem et sanctitatem, tum ob praecipuum finem, quo maxime spectat, defensionem scilicet, propagationemque catholicae religionis, tum ob media, quae adhibet ad ej
PREV.   NEXT  
|<   131   132   133   134   135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155  
156   157   158   159   160   161   162   163   164   165   166   167   168   169   170   171   172   173   174   175   176   177   >>  



Top keywords:
nostra
 

justitia

 

ecclesiam

 

scilicet

 

societatis

 

animarum

 

authoritate

 

hujusmodi

 

impium

 
institutum

apostolica

 
nostrorum
 

irreligiosum

 
constabilitus
 

firmius

 

eorumque

 
omnibus
 

temporis

 

adhibet

 
venerabilium

levamen
 

fratrum

 
afferamus
 

aliquod

 

episcoporum

 
afflictis
 

regularibus

 

perniciem

 

seductionem

 

contra


irreligiosasque
 
concredita
 

propulsemus

 

injustas

 

bonique

 

exigentibus

 

maneat

 

regionibus

 
clericis
 

rationes


lateque

 
diffusas
 

compescamus

 

status

 

commendarunt

 
quibus
 

edixerunt

 

declararunt

 

religionis

 

ratione