usmodi finem
consequendum, quod vel ipsa nos hactenus docuit experientia; cum ex eadem
disciplina tam multos ad hanc usque aetatem prodiisse novimus orthodoxae
fidei propugnatores, sacrosque praecones, qui invicto animi robore terra
marique subiere pericula, ut ad gentes inmanitate barbaras evangelicae
doctrinae lumen afferrent, et quotquot idem profitentur laudabile
institutum, partim intentos juventuti religione et bonis artibus erudiendae,
partim operam dare spiritualibus exercitiis tradendis, partim assidue
versari in sacramentis praecipue poenitentiae et eucharistiae administrandis
et ad eorum frequentiorem usum fidelibus excitandis; tum homines in agris
degentes divini verbi pabulo recreare; ac propterea idem institutum
societatis Jesu ad haec eximia perpetranda, divina providentia, excitatum,
ipsi quoque approbamus, et praedecessorum nostrorum approbationes ejusdem
instituti apostolica auctoritate nostra confirmamus: vota, quibus iidem
clerici regulares societatis Jesu juxta idem eorum institutum se devovent
Deo, grata illi et accepta esse declaramus: spiritualia exercitia, {339}
quae ab iisdem clericis regularibus traduntur fidelibus a mundi strepitu
semotis per dies aliquot, ut de aeterna fui ipsorum salute serio et unice
cogitent, ut maxime conducibilia ad reformandos mores, et ad Christianam
pietatem hauriendam nutriendamque, magnopere probamus, et laudamus:
congregationes praeterea, seu sodalitia, non modo adolescentium, qui ad
scholas ventitant societatis Jesu, sed quaevis alia, sive scholarium tantum,
sive aliorum Christi fidelium tantum, sive utrorumque simul sub invocatione
beatae Mariae, seu quovis alio titulo erecta, et quae in iis pia opera
ferventi studio exercentur, probamus, praecipuamque erga beatam Dei
Genitricem semper Virginem Mariam devotionem, quae in iis sodalitiis alitur,
et promovetur, magnopere commendamus, nostrorumque fel. record.
praedecessorum Gregorii XIII, Sixti V, Gregorii XV, et Benedicti XIV
constitutiones, quibus ea sodalitia approbarunt, nos apostolica auctoritate
nostra confirmamus, caeterasque omnes constitutiones a Romanis pontificibus
praedecessoribus nostris in ejusdem instituti societatis Jesu functionum
approbationem, et laudem conditas, quarum singulas hic haberi volumus pro
insertis, auctoritate itidem nobis a Deo tradita, apostolicae confirmationis
nostrae robore, per hanc nostram constitutionem, munitas volumus, et si opus
sit, velut a nobis ex integro conditas, editasq
|