Providentia Papae XIII, Constitutio qua institutum Societatis Jesu denuo
approbatur._
CLEMENS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI, AD PERPETUAM REI MEMORIAM.
Apostolicum pascendi Dominici Gregis munus beatissimo apostolo Petro,
ejusque successori Romano pontifici delatum a Christo Domino, nulla
locorum, nulla temporum conditio, nullus humanarum rerum respectus, nulla
denique ratio circumscribere, aut suspendere potest, quominus idem Romanus
pontifex ad omnes ejusdem officii partes, nulla ex iis praetermissa, nulla
neglecta, curas suas dirigere debeat, atque omnibus incurrentibus in
ecclesia necessitatibus providere. Harum partium inter praecipuas, postrema
non est regularium ordinum approbatorum ab apostolica sede tutelam genere,
ac fortibus piisque viris, qui eisdem regularibus ordinibus sese solemni
sacramento addixerunt, suamque pro tuenda, atque {336} amplificanda
catholica religione, agroque dominico excolendo, strenuam operam impendunt,
alacritatem addere et animum, languidos et infirmos excitare, et
corroborare, jacentibus afflictisque consolationem afferre, praecipue vero
ab ecclesia fidei suae et custodiae concredita, omnia, quae in animarum ruinam
in dies suboriuntur, scandala summovere.
Institutum societatis Jesu ab homine conditum, cui ab universali ecclesia
idem, qui sanctis viris cultus et honor tribuitur, a fel. record.
praedecessoribus nostris Paulo III et Julio itidem III, Paulo IV, Gregorio
XIII, et Gregorio XIV, Paulo V, diligenti examine perpensum, approbatum,
saepius confirmatum, et ab iisdem pluribusque aliis ad novemdecim
praedecessoribus nostris ornatum peculiaribus favoribus et gratiis;
episcoporum, non modo hujus, sed superiorum etiam aetatum praeconio
commendatum, ut maxime frugiferum, et fructuosum, et ad promovendum Dei
cultum, honorem, et gloriam, aeternamque animarum salutem procurandam
aptissimum; potentissimorum, piissimorumque regum, et clarissimorum in
Christiana republica principum praesidio, et tutela usque munitum; cujus ex
disciplina novum prodiere viri in sanctorum, vel beatorum numerum relati,
quorum tres martyrii gloriam sunt consequuti; a pluribus sanctitate claris
viris, quos beatos in coelo novimus sempiterna perfrui gloria, collaudatum;
quod ecclesia universa longo duorum saeculorum spatio in suo sinu aluit et
fovit, ejusque professoribus praecipuam sacri ministerii partem semper
commisit magno cum emolumento animarum; quod ipsa denique catholica
ecclesia in Tridentina sy
|