place, who was his townsman and
acquaintance, to his house, with the following case, and a loui'dore.
Annum aetatis, post quadragesimum, tertium, Temperamentum humidum,
crassum, pituitarepletum, catarrhis saepissime profligatum. Catarrhus,
febre, anxietate et dyspnoea, nunquam non comitatus. Irritatio
membranae piuitariae trachaealis, tussim initio aridam, siliquosam,
deinde vero excreationem copiosam excitat: sputum albumini ovi
simillimum.
Accedente febre, urina pallida, limpida: ad akmen flagrante, colorem
rubrum, subflavum induit: coctione peracta, sedimentum lateritium
deponit.
Appetitus raro deest: digestio segnior sed secura, non autem sine ructu
perfecta. Alvus plerumque stipata: excretio intestinalis minima,
ratione ingestorum habita. Pulsus frequens, vacillans, exilis,
quandoquidem etiam intermittens.
Febre una extincta, non deficit altera. Aliaque et eadem statim
nascitur. Aer paulo frigidior, vel humidior, vestimentum inusitatum
indutum; exercitatio paulullum nimia; ambulatio, equitatio, in quovis
vehiculo jactatio; haec omnia novos motus suscitant. Systema nervosum
maxime irritabile, organos patitur. Ostiola in cute hiantia, materiei
perspirabili, exitum praebentia, clauduntur. Materies obstructa
cumulatur; sanguine aliisque humoribus circumagitur: fit plethora.
Natura opprimi nolens, excessus huius expulsionem conatur. Febris nova
accenditur. Pars oneris, in membranam trachaealem laxatam ac
debilitatam transfertur. Glandulae pituitariae turgentes bronchia
comprimunt. Liber aeri transitus negatur: hinc respiratio difficilis.
Hac vero translatione febris minuitur: interdiu remittitur. Dyspnoea
autem aliaque symptomata vere hypochondriaca, recedere nolunt. Vespere
febris exacerbatur. Calor, inquietudo, anxietas et asthma, per noctem
grassantur. Ita quotidie res agitur, donec. Vis vitae paulatim crisim
efficit. Seminis joctura, sive in somniis effusi, seu in gremio veneris
ejaculati, inter causas horum malorum nec non numeretur.
Quibusdam abhinc annis, exercitationibus juvenilibus subito remissis,
in vitam sedentariam lapsum. Animo in studia severiora converso, fibre
gradatim laxabantur. Inter legendum, et scribendum inclinato corpore in
pectus malum, ruebat. Morbo ingruenti affectio scorbutica auxilium
tulit. Invasio prima nimium aspernata. Venientibus hostibus non
occursum. Cunctando res non restituta. Remedia convenientia stomachus
perhorrescebat. Gravescente dyspnoea phlebotomia frustra tentata.
|