FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  
isfertationem = 1/4 lod viktualie-vigt = 1 drachma 7 1/2 gr. = 1 centner prober-vigt. Unde autem oritur hujus aquae gas hydrogenium sulphuratum? In quibusdam aquis non dubium est quin originem debeat sulphureto calcis, quod, dum ex aqua oxidatur, ideoque gas hydrogenium generat, illi sulphuris aliquid tradit; ipsum autem in sulphatem calcis transit, qui circum tales fontes, forma pulveris albi, se manifestat. In aqua Medeviensi sulphas quidem calcis adest, quem primo sulphuretum fuisse posse, deinde vero oxidatum, hoc gas, ut diximus, produxisse, haud quidem districte negaverim, vero tamen similius esse existimaverim, a stratis corporum organicorum putrefactorum vel putrescentium, per quae vena transit, idem illud gas originem duxisse, quippe quod destructione animalium vegetabiliumque generari, ideoque ex stagnosis limosisque locis, praesertim commotione quadam facta, exhalari noverimus. Per hanc hypothesin explicatur etjam ortus gasis hydrogenii carbonati, quod in hoc & pluribus aliis Sveciae fontibus adesse, cum alia fere desint ipsius indicia, sapor peculiaris certe arguit; quamquam ejus quantitas, propter minorem in aqua solubilitatem longe minor sit, necesse est; nec determinari potest nisi combustione; quam experiri, defectus instrumentorum prohibuit. Ex quovis fonte V Cantharos, in vase vitreo, unum cum dimidio cancharum capiente, singulos vaporare curavi. Massa sicca caute colligebatur, & quod vitro arctius adhaerebat, acido muriatico diluto abluebatur & solutioni N. 5 addebatur. Massae in temp. + 108 siccatae pondus =0,575. 1. Massa diligenter aqua eluebatur & liquidum siphone secernebatur, quo colatio evitaretur. Haec aqua deinceps ad siccum vaporabat, supra infundebatur alcohol, qui non solutum reliquit album terrestre = 0,025, quod experimentis infra enarrandis sulphatem calcis esse reperi. 2. Solutio alcoholina lente evaporabatur; fusca erat, & crystallos muriatis natri facile agnoscibiles in reliqua massa fusca deliquescibili dabat [3]. Pondus totius massae = 0,150. In aqua solvebatur, cui solutioni admistum ammoniacum purum nihil mutavit; sed azotate barytae praecipitatum efficiebatur, quod lotum siccatumque erat = 0,01. & azotate argenti praecipitatum cinereum, in lamella vitrea supra ignem odorem empyreumaticum spargens, quo manifestatur extractum vegetabile: id igitur coctione cum acido azotico conc. destruebatur; quod hujus acidi supererat, ammoniaco dein saturabatur, quod primo praecipit
PREV.   NEXT  
|<   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  



Top keywords:
calcis
 
solutioni
 
transit
 

sulphatem

 

ideoque

 
azotate
 
quidem
 

praecipitatum

 

hydrogenium

 

originem


colatio

 
evitaretur
 

diligenter

 

secernebatur

 
siphone
 

deinceps

 

cancharum

 

eluebatur

 

liquidum

 

siccum


solutum

 

alcohol

 

reliquit

 

terrestre

 

infundebatur

 
dimidio
 
capiente
 

vitreo

 
vaporabat
 

Cantharos


diluto

 

muriatico

 

abluebatur

 

adhaerebat

 

arctius

 
colligebatur
 

quovis

 

curavi

 

vaporare

 

siccatae


pondus

 

Massae

 
addebatur
 

singulos

 

prohibuit

 
agnoscibiles
 
vitrea
 

lamella

 

odorem

 
spargens