FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  
carbonate ammoniaci, si sufficiens ejus quantitas adsit, solvitur & crystallisatur eam in formam, quam BERGMAN, Opusc. T. 1 Tab. 1. depinxit & carbonatis magnesiae esse dixit; sed. ut ex allatis sequitur, ammoniacum etjam continet, quod in auctiore calore effugit, & magnesiae carbonatem pulverulentum relinquit. Solutio muriatis magnesiae valde diluta non praecipitatur carbonate ammoniaci, sed tantum si concentrata sit; tum autem praecipitatum est triplex ille sal, cujus supra mentionem fecimus, sere difficulter solubilis. Carbonates alcalium solvunt carbonatem magnesiae, & efficiunt sales crystallisabiles difficulter solubiles. Murias ammoniaci carbonatem magnesiae solvit, sed pars decomponitur & sal triplex nascitur. Alcalia pura solvunt carbonatem magnesiae ita, ut se acido carbonico saturent, & quod superest carbonatis magnesiae solvant; quod de ammoniaco non valet; cum carbonas ammoniaci puram magnesiam ita solvat, ut haee primum ab ammoniaco rapiat ad se acidum carbonicum. Fourcroy & Vauquelin, in analysi urinae, Bulletin des Sciences An. 1798 N. IX, propensitatem magnesiae ad triplicem conjunctionem cum ammoniaco & acido phosphorico memoraverunt. Haec magnesiae proprietas accuratiore disquisitione digna esse vi detur. Solutio in acido sulphurico facta, ad siccum evaporabatur; quod dum fiebat, crystalli sulphatis calcis formabantur: massa sicca ustulabatur donec effugisset ac. sulphuricum; residui pondus = 0,125; quae ponderis auctio majori ferri oxidationi tribuenda esse videretur, quam etjam color & vapores acidi sulphurosi indicabant. 7. Massa usta lavabatur aqua, ex qua nec ammoniacum nec carbonates alcalium aliquid praecipitabant. Dein ac. muriatico solvebatur, ex qua solutione murias barytae praecipitatum effecir, quod sulphatem calcis = 0,02 adhuc remansisse indicabat. Etjam oxalas kali calcis praesentiam docebat. Puro ammoniaco oxidum ferri purum praecipitabatur = 0,10. 8. Solutio N. 5, ex qua calx carbonate ammoniaci praecipitate erat, in siccum evaporabatur; cum acido sulphurico miscebatur & urebatur donec acid, muriaticum effugisset; iterum solvebatur, & ammoniaco praecipitabatur; quo secernebatur magnesia = 0,02. 9. Quod post solutionem in acido muriatico supererat, aqua difficulter solvebatur; at aqua postquam diutius superinfusa mansisset, & solutione barytae & acid. oxalico praecipitabatur; coctum in carbonate natri generavit sulphatem natri, & quod non solv
PREV.   NEXT  
|<   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  



Top keywords:
magnesiae
 
ammoniaco
 
ammoniaci
 

carbonate

 

carbonatem

 
difficulter
 
solvebatur
 

praecipitabatur

 

Solutio

 

calcis


alcalium

 
solvunt
 

evaporabatur

 

triplex

 
carbonatis
 

sulphatem

 

barytae

 

siccum

 

solutione

 

sulphurico


muriatico

 

praecipitatum

 

ammoniacum

 

effugisset

 

pondus

 
fiebat
 
lavabatur
 

sulphuricum

 
ustulabatur
 

residui


formabantur

 

videretur

 

sulphatis

 

tribuenda

 

oxidationi

 
majori
 

ponderis

 

crystalli

 

auctio

 

indicabant


sulphurosi

 

vapores

 
indicabat
 

magnesia

 

secernebatur

 
urebatur
 
muriaticum
 

iterum

 

solutionem

 
supererat