FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  
atum faciebat, mox solvebat; quapropter acidum muriaticum ad saporem acidulum addebatur. Murias argenti bene elotus & siccatus niveo fuit colore & pondere = 0,240. [3] Sales cum extracto conjunctos difficulter crystallisari, notisi mum est. 3. Ex reliqua solutionis parte argentum superfluum muriate ammoniaci praecipitabatur: dein inspissabatur, nihilque acido oxalico tartaricove afficiebatur; quapropter nec kali nec calcem habebat. 4. Residuum ex lotione cum aqua N. 1 cum alcohole eluebatur, quod evaporando dedit refinam odoram fuscam = 0,005. 5. Residuum ex massa alcohole elota N. 4 acido muriatico diluto solvebatur; solutio secernebatur, & quod solutum non erat, aqua eluebatur, quae dein solutioni admiscebatur. Haec ad dimidiam partem evaporata ammoniaco praecipitabatur; praecipitatum elotum fuit = 0,15. Reliqua solutio, cum aqua lotionis, carbonete ammoniaci praecipitabatur, quod carbonatem calcis = 0,125 dedit. Calcem fuisse inde colligitur, quod cum acido sulphurico sal difficulter solubile efficiebat, nec carbonare ammoniaci solvebatur; ideoque magnesia non erat. 6. Quod ammoniaco praecipitatum erat, in acido sulphurico solvebatur; residua erat magnesia, quae acid. sulph. dilato difficulter solvitur, si pura est; pondus erat = 0,03. Acido muriatico soluta carbonate ammoniaci procipitabatur [4] & mox ab eo solvebatur; quae magnesiae nota est. [4] BERGMAN & secundum eum plures alii, magnesiae ad acida attractionem majorem statuunt quam ammoniaci. Alii negant; cum ex acid. sulphurico ammoniaco praecipitetur. BERGMAN (In Opusculis T. 3 p. 317 & 337) hoc praecipitatum inde oriri contendit quod in solutione sal tripliciter compositum generaretur. Qua de re haec sequentia ipse sum expertus. Si Murias magnesiae cum carbonate kali praecipitatur, usque dum reagat alcali, & praecipitatum inde separatur, praecipitari dein potest cum ammoniaco puro nova magnesiae portio. Idem evenit, si ordine inverso primo adhibetur ammoniacum purum & deinde Carbonas kali. Sulphas magnesiae carbonate kali totus decomponitur; at si plus carbonatis kali additur, solvitur iterum praecipitatum, & post horas quasdam crystalli formantur. Idem evenit, si praecipitatio ope carbonatis ammoniaci perficitur. Etjam ex muriate magnesiae praecipitando formantur hi sales; si solutio valde diluta est, nihil carbonate ammoniaci praecipitatur; si aliquantom puri ammoniaci additur, praecipitatum oritur quod
PREV.   NEXT  
|<   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  



Top keywords:
ammoniaci
 
praecipitatum
 
magnesiae
 

ammoniaco

 

carbonate

 
solvebatur
 
sulphurico
 

praecipitabatur

 

difficulter

 

solutio


Murias

 
Residuum
 

praecipitatur

 

eluebatur

 
BERGMAN
 

alcohole

 

muriate

 

magnesia

 

evenit

 

additur


muriatico

 

quapropter

 

carbonatis

 

formantur

 

solvitur

 
generaretur
 
solutione
 

tripliciter

 
compositum
 

contendit


attractionem

 

majorem

 

plures

 

oritur

 

secundum

 
statuunt
 

sequentia

 

Opusculis

 

negant

 

praecipitetur


potest

 

iterum

 
decomponitur
 

Carbonas

 

Sulphas

 
quasdam
 
crystalli
 

diluta

 

praecipitando

 
praecipitatio