FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  
summovebatur sensim ignis ad cautam refrigerationem. In temperatura +17 volumen gasium dimensum fuit 6,5 pollicum cubicorum decimalium pro quoque cantharo. Cel. BERGMAN 14 p. cub. ex. Cantharo accepit. Haec discrepantia experimentum pluries iterare jussit; idem autem semper fuit eventus, si aberrationem 1/2 vel 3/4 p. c. exceperis, tribuendam temperaturae , quam omnino aequalem obtinere non poteram. Iuncturam autem nec rimis latentibus fefellisse, tum illius post singula experimenta sollicita exploratio demonstravit, cum regressus aquae ex apparatu pneumatico in lagenam frigescentem. [1] Hoc loco & in sequentibas mensura coronata & accurate explorata utebar. Ad vulgare praescriptum solutio calcis in gase his experimentis collecto collocabatur. Post XXXVI horas ex 6,5 p. c. dimidius tantum restabat, quam aera esse atmosphaericum gas azoticum oxigenatum indicavit. Quorsum igitur gas hydrogenium sulphuratum, quod aquae inesse certo sciebam? Id quo intelligerem, lagenam, hoc gase, praeparato ex sulphureto ferri ac acido sulphurico diluto, impletam supra calcem aqua solutam collocavi. Post XIV horas X p. c. absorpti erant; supererat unus cum dimidio p. c., post XXIV horas nihil diminutus; quem esse atmosphaericum, gase azotico oxigenato exploravi. Gas hydr. sulph. & gas acidi carbonici ad aequalia volumina commixta & eidem experimento subjecta, ab aqua calcarea, uno p. c. relicto,. absorbebantur. Solutionis calcareae in his experimentis, & praecipue in superiori, color erat luteoalbidus, odor saporque sulphureti calcarei; solutio sensim sulphatem calcis deponendo turbabatur, quod tamen in posteriori propter carbonatem calcis simul praecipitatum discerni non poterat. Ex quibus intelligitur, diminutionem supra descriptam gasis aquae examinandae non acido tantum carbonico sed gasi etjam hydr. sulph. esse tribuendam. Horum igitur gasium quantitates alia via dignoscendae sunt. Eum in finem unum aquae fontanae Cantharum in vase operto calce praecipitabam; praecipitatum, cujus pondus erat = 0,085 [2] ex oxido ferri = 0,020, carbonate calcis magnesiaeque aquae proprio, aliis experimentis noto = 0,035, & carbonate calcis jam generato, cujus igitur pondus = 0,030, constabat. Si pondera carbonatis calcis & acidi carb. quod continet, sunt inter se = 100:43, oritur exinde pondus acidi carbonici ex aqua fontana recepti = 0,014; ex quo tamen volumen gasis ejus haud facile inveniri potest. [2] Unitas ponderis per totam banc d
PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  



Top keywords:
calcis
 
igitur
 
experimentis
 

pondus

 

lagenam

 
solutio
 
carbonate
 

tribuendam

 

praecipitatum

 

atmosphaericum


tantum

 
carbonici
 

sensim

 

gasium

 
volumen
 

poterat

 

discerni

 

carbonatem

 

temperatura

 

posteriori


propter

 

intelligitur

 

carbonico

 

examinandae

 

refrigerationem

 
quibus
 
turbabatur
 

diminutionem

 
descriptam
 

sulphureti


calcarea

 

relicto

 

absorbebantur

 

subjecta

 

experimento

 
aequalia
 

volumina

 

commixta

 

Solutionis

 

calcareae


saporque

 

quantitates

 
calcarei
 

sulphatem

 

luteoalbidus

 
praecipue
 
superiori
 

deponendo

 

dignoscendae

 
oritur