um habet linguam per se. Ibi est magna abundantia thesauri et de
omnibus caris speciebus; et dicam vobis de ista insula quaedam quae
videbuntur mirabilia. Ista insula est tantum versus meridiem quod
tramontana non videtur ibi nec parvum nec multum. Postquam diximus vobis
de insula et de regnis ipsius, nunc computemus de moribus hominum ipsius
insulae, et primo de regno Ferlech.
8. PIPINO'S VERSION (British Museum, King's Libr. 14 c. xiii.).
Ultra insulam Pentham per Syrocum post miliaria centum invenit insulam
quae dicitur JAUA MINOR quae in suo ambitu continet miliaria duo milia.
Ibi sunt octo regna cum singulis regibus et est ibi propria lingua. Et
omnis habitatores insulae ydolatrie sectatores sunt. Ibi est omnium
aromatum copia, quarum similtudinem nunquam vidimus citra mare. Hec
insula in tantum est ad meridiem posita, quod de ipsa insula Polus
Arcticus videri non poterit stella seu illa quae vulgariter dicitur
Tramontana. Ego autem Marcus fui in sex regnis hujus insulae, sc. in
regnis FERLECH, BASMAN, SAMARA, DRAGOIAN, LAMBRI et FAMSUR. In aliis
autem duobus non fui. Et primo dicam de regno Ferlech.
9. VERSION OF CICOGNA MS. in Museo Civico, Venice
Ab ynsula Pentain cerca 100 mil. versus Syroch est ynsula JAUA que licet
Minor dicatur per respectum alterius supradicte est in circuitus [sic]
2000 mil. et plus. In ipsa enim sunt 8 regna singuli[2] et reges, et
habet quodlibet regnum per se proprium ydeoma, et est in ipsa tesaurus
multus valde et species magni valoris multe, et lignum aloes et spica,
et multe diverse species que nunquam in nostris partibus apportantur. Et
est hec ynsula in tantum versus meridiem possita quod Polus Articus
breviter non apparet.
10. VERSION PRINTED IN THE NOVUS ORBIS OF GRYNAEUS.
Ultra insulam PETAN, per Sirochum navigando, est JAUA MINOR, centum
distans milliaribus a PETAN: et haec in circuitu continere dicitur
circiter duo millia milliarium. Dividitur insula in octo regna, habetque
linguam propriam. Producit etiam varia aromata, qualia in his nostris
partibus nunquam visa sunt.... Protenditur haec insula in tantum ad
Austrum, ut Polus Arcticus, et stelle ejus minime videri possent. Ego
Marcus fui in hac insula, lustravique sex ejus regna, nempe regnum
Ferlech, Basman, Samara, Dragoiam, Lambri, et Fansur. In aliis vero
duobus non fui.
[1] Omitted in MS. or at least in my transcript.
[2] Word doubtfu
|