Ac tantum gregibus pecudum ratione carentum
Imperat, et sine lege tori furibunda vagatur.
Auspice te, quam jura probant, rectumque, piumque,
Filius atque pater, fraterque innotuit: et quot
Vincula vicini sociarunt sanguinis, a te
Nominibus didicere suam distinguere gentem."
Citation 6. Essay, page 109.
Coelestes animae! sublimia templa tenentes,
Laudibus adcumulate deum super omnia magnum!--Tu
quoque nunc animi vis tota ac maxuma nostri!
Tota tui in Domini grates dissolvere laudes!
"Aurora redeunte nova, redeuntibus umbris."
Immensum! augustum! verum! inscrutabile numen!
Summe Deus! sobolesque Dei! concorsque duorum,
Spiritus! aeternas retines, bone rector! habenas,
Per mare, per terras, coelosque, atque unus Jehova
Existens, celebrabo tuas, memorique sonabo
Organico plectro laudes. Te pectore amabo,
"Te primum, et medium, et summum, sed fine carentem,"
O miris mirande modis! ter maxime rerum!
Collustrat terras dum humine Titan Eoo!
INTERPOLATION IN FOX.
Essay, page 116.
--Tu Psychephone
Hypocrisis esto, hoc sub Francisci pallio.
Tu Thanate, Martyromastix re et nomine sies.
Altered thus,
--Tu Pyschephone!
Hypocrisis esto; hoc sub Francisci pallio,
"Quo tuto tecti sese credunt emori."
INTERPOLATION IN QUINTIANUS.
Essay, page 117.
_Mic._ Cur hue procaci veneris cursu refer?
Manere si quis in sua potest domo,
Habitare numquam curet alienas domos.
_Luc._ Quis non, relicta Tartari nigri domo,
Veniret? Illic summa tenebrarum lues,
Ubi pedor ingens redolet extremum situm.
Hic autem amoena regna, et dulcis quies;
Ubi serenus ridet aeternum dies.
Mutare facile[1] est pondus immensum levi;
"Summos dolores maximisque gaudiis."
[1] For _facile_, the word _votupe_ was substituted in the Essay.
INTERPOLATION IN BEZA.
Essay, page 119.
Stygemque testor, et profunda Tartari,
Nisi impediret livor, et queis prosequor
Odia supremum numen, atque hominum genus,
Pietate motus hinc patris, et hinc filii,
Possem parenti condolere et filio,
"Quasi exuissem omnem malitiam ex pectore."
INTERPOLATION IN FLETCHER.
Essay, page 124.
Nec tamen aeternos obliti (absiste timere)
Umquam animos, fessique ingentes ponimus iras.
Nec fas; non sic deficimus, nec talia tecum
Gessimus, in coelos olim tua signa secuti.
Est hic, est vitae et magni contemptor Olympi,
Quique oblatam animus lucis nunc respuat
|