FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134  
135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   >>   >|  
Sunt enim hic velut quaedam Dei magnalia quae spargi expedit humano generi, et in omnium linguis exaudiri: id pro mea facultate curavi, ut si non sensa tanti authoris ornate, at perspicue et fide traderem, imo nec ab ipsa dictione et phrasi (quantum Latini idiomatis ratio permittit) vel minimum recederem. Sacri enim codicis religiosum esse decet interpretem: et certe proxime ab illo sacro et adorando codice, (qui in has comparationes non cadit,) spera non me audacem futurum, si dixero nullum inter caeteros mortalium, vel autore vel argumento illustriorem, vel in quo viva magis pietas et eximie Christiana spiratur. Habet vero sanctitas regia nescio quid ex fortunae suae majestate sublimius quiddain et augustius, et quae imperium magis obtinet in mentes hominum, et reverentia majore accipitur: quare et his maxime instrumentis usus est Deus, qui illam partem sacrae paginae ad solennem Dei cultum pertinentem, psalmos scilicet, et hymnos: caeteraque ejusmodi perpetuis ecclesiae usibus inservitura, transmitterent hominibus, et auctoritatem quandam conciliarent. Quid quod libentius etiam arripiunt homines sic objectam et traditam pietatem. Quod et libro huic evenit, et erit magis eventurum, quo jam multo diffusior plures sui capaces invenerit. Magnum erat profecto sic meditari, sic scribere; multo majus sic vivere, sic mori: ut sit haec pene nimia dictu pietas exemplo illius superata. Scit haec illa orbis pars miserrima jam et contaminatissima. Utinam hanc maturius intellexissent virtutem, quam jam sero laudant, et admirantur amissam, nec illa opus fuisset dira fornace, qua tam eximia regis pietas exploraretur, ex qua nos tantum miseri facti sumus, ille omnium felicissimus; cujus illa pars vitae novissima et aerumnosissima et supremus dies, (in quo hominibus, et angelis spectaculum factus stetit animo excelso et interrito, summum fidei, constantiae, patientiae exemplar, superior malis suis, et tota simul conjesta inferni malitia) omnes omnium triumphos et quicquid est humanae gloriae, susuperavit. Nihil egistis O quot estis, hominum! (sed nolo libro sanctissimo quicquam tetrius praefari, nec qaos ille inter preces nominat, maledicere) nihil, inquam, egistis hoc parricidio, nisi quod famam illius et immortalitatem cum aeterno vestro probro et scelere conjunxistis. Nemo unquam ab orbe condito tot veris omnium lacrymis, tot sinceris laudibus celebratus est. Nulli unquam principum in secundis agenti illos fictos plausus vel metu
PREV.   NEXT  
|<   110   111   112   113   114   115   116   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134  
135   136   137   138   139   140   141   142   143   144   145   146   147   148   149   150   151   152   153   154   155   156   157   158   159   >>   >|  



Top keywords:

omnium

 

pietas

 

illius

 

egistis

 

hominibus

 

hominum

 

unquam

 

angelis

 
eximia
 

exploraretur


spectaculum
 

fornace

 

tantum

 
supremus
 

aerumnosissima

 
felicissimus
 
novissima
 

miseri

 

Utinam

 

superata


exemplo

 

vivere

 
Magnum
 

profecto

 
meditari
 

scribere

 

laudant

 

admirantur

 
amissam
 

virtutem


intellexissent

 

contaminatissima

 

miserrima

 

factus

 

maturius

 

fuisset

 

exemplar

 

immortalitatem

 
aeterno
 
vestro

scelere

 

probro

 

parricidio

 

nominat

 

preces

 

maledicere

 

inquam

 

conjunxistis

 

agenti

 

secundis