FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   >>  
s Oricos aequoribus. nam me non ullae poterunt corrumpere, de te quin ego, uita, tuo limine uerba querar; nec me deficiet nautas rogitare citatos 'Dicite, quo portu clausa puella mea est? et dicam 'Licet Atraciis considat in oris, et licet Hylleis, illa futura mea est.' hic erat! hic iurata manet! rumpantur iniqui! uicimus: assiduas non tulit illa preces. falsa licet cupidus deponat gaudia liuor: destitit ire nouas Cynthia nostra uias. illi carus ego et per me carissima Roma dicitur, et sine me dulcia regna negat. illa uel angusto mecum requiescere lecto et quocumque modo maluit esse mea, quam sibi dotatae regnum uetus Hippodamiae, et quas Elis opes ante pararat equis. quamuis magna daret, quamuis maiora daturus, non tamen illa meos fugit auara sinus. hanc ego non auro, non Indis flectere conchis, sed potui blandi carminis obsequio. sunt igitur Musae, neque amanti tardus Apollo, quis ego fretus amo: Cynthia rara mea est! nunc mihi summa licet contingere sidera plantis: siue dies seu nox uenerit, illa mea est! nec mihi riualis certos subducit amores: ista meam norit gloria canitiem. IX DICEBAM tibi uenturos, irrisor, amores, nec tibi perpetuo libera uerba fore: ecce iaces supplexque uenis ad iura puellae, et tibi nunc quaeuis imperat empta modo. non me Chaoniae uincant in amore columbae dicere, quos iuuenes quaeque puella domet. me dolor et lacrimae merito fecere peritum: atque utinam posito dicar amore rudis! quid tibi nunc misero prodest graue dicere carmen aut Amphioniae moenia flere lyrae? plus in amore ualet Mimnermi uersus Homero: carmina mansuetus lenia quaerit Amor. i quaeso et tristis istos compone libellos, et cane quod quaeuis nosse puella uelit! quid si non esset facilis tibi copia? nunc tu insanus medio flumine quaeris aquam. necdum etiam palles, uero nec tangeris igni: haec est uenturi prima fauilla mali. tum magis Armenias cupies accedere tigris et magis infernae uincula nosse rotae, quam pueri totiens arcum sentire medullis et nihil iratae posse negare tuae. nullus Amor cuiquam facilis ita praebuit alas, ut non alterna presserit ille manu. nec te decipiat, quod sit satis illa parata: acrius illa subit, Pontice, si qua tua est, quippe ubi non liceat uacuos seducere ocell
PREV.   NEXT  
|<   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   >>  



Top keywords:

puella

 

amores

 

dicere

 

quamuis

 

quaeuis

 
facilis
 

Cynthia

 

Amphioniae

 

Mimnermi

 

moenia


quaerit
 

tristis

 

compone

 

libellos

 

quaeso

 

carmina

 

Homero

 
mansuetus
 

carmen

 

uersus


merito

 

imperat

 

puellae

 

Chaoniae

 

columbae

 

uincant

 
libera
 
supplexque
 

iuuenes

 
posito

utinam

 

prodest

 

misero

 
peritum
 

quaeque

 

lacrimae

 

fecere

 

flumine

 
praebuit
 

alterna


presserit

 

cuiquam

 

iratae

 

negare

 

nullus

 

decipiat

 
quippe
 
liceat
 

uacuos

 

seducere