FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   >>  
sed quod in hac omnis parte timetur amor. ignosces igitur, si quid tibi triste libelli attulerint nostri: culpa timoris erit. 'an mihi non maior carae custodia matris?' aut sine te uitae cura sit ulla meae? tu mihi sola domus, tu, Cynthia, sola parentes, omnia tu nostrae tempora laetitiae. seu tristis ueniam seu contra laetus amicis, quicquid ero, dicam' Cynthia causa fuit. tu modo quam primum corruptas desere Baias: multis ista dabunt litora discidium, litora quae fuerant castis inimica puellis: a pereant Baiae, crimen amoris, aquae! XII QVID mihi desidiae non cessas fingere crimen, quod faciat nobis conscia Roma moram? tam multa illa meo diuisa est milia lecto, quantum Hypanis Veneto dissidet Eridano; nec mihi consuetos amplexu nutrit amores Cynthia, nec nostra dulcis in aure sonat. olim gratus eram: non illo tempore cuiquam contigit ut simili posset amare fide. inuidiae fuimus: non me deus obruit? an quae lecta Prometheis diuidit herba iugis? non sum ego qui fueram: mutat uia longa puellas. quantus in exiguo tempore fugit amor! nunc primum longas solus cognoscere noctes cogor et ipse meis auribus esse grauis. felix, qui potuit praesenti flere puellae; non nihil aspersis gaudet Amor lacrimis: aut si despectus potuit mutare calores, sunt quoque translato gaudia seruitio. mi neque amare aliam neque ab hac desistere fas est: Cynthia prima fuit, Cynthia finis erit. XIII TV, quod saepe soles, nostro laetabere casu, Galle, quod abrepto solus amore uacem. at non ipse tuas imitabor, perfide, uoces: fallere te numquam, Galle, puella uelit. dum tibi deceptis augetur fama puellis, certus et in nullo quaeris amore moram, perditus in quadam tardis pallescere curis incipis, et primo lapsus abire gradu. haec erit illarum contempti poena doloris: multarum miseras exiget una uices. haec tibi uulgaris istos compescet amores, nec noua quaerendo semper amicus eris. haec ego non rumore malo, non augure doctus; uidi ego: me quaeso teste negare potes? uidi ego te toto uinctum languescere collo et flere iniectis, Galle, diu manibus, et cupere optatis animam deponere uerbis, et quae deinde meus celat, amice, pudor. non ego complexus potui diducere uestros: tantus erat demens inter utrosque
PREV.   NEXT  
|<   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   >>  



Top keywords:

Cynthia

 

crimen

 

primum

 

litora

 

puellis

 
potuit
 

amores

 

tempore

 

fallere

 

imitabor


perfide
 

abrepto

 

laetabere

 

numquam

 

perditus

 

quaeris

 

quadam

 
tardis
 

pallescere

 

certus


nostro

 

deceptis

 

augetur

 

puella

 

despectus

 

lacrimis

 
mutare
 
calores
 

quoque

 
gaudet

praesenti

 

ignosces

 

puellae

 
aspersis
 

translato

 

gaudia

 

desistere

 

seruitio

 
timetur
 

cupere


manibus

 

optatis

 

animam

 

uerbis

 

deponere

 

iniectis

 
uinctum
 
languescere
 

deinde

 

tantus