FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   >>  
quoque terra tegat. non ego sum laudi, non natus idoneus armis: hanc me militiam fata subire uolunt. at tu seu mollis qua tendit Ionia, seu qua Lydia Pactoli tingit arata liquor; seu pedibus terras seu pontum carpere remis ibis, et accepti pars eris imperii: tum tibi si qua mei ueniet non immemor hora, uiuere me duro sidere certus eris. VII DVM tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae armaque fraternae tristia militiae, atque, ita sim felix, primo contendis Homero, (sint modo fata tuis mollia carminibus:) nos, ut consuemus, nostros agitamus amores, atque aliquid duram quaerimus in dominam; nec tantum ingenio quantum seruire dolori cogor et aetatis tempora dura queri. hic mihi conteritur uitae modus, haec mea fama est, hinc cupio nomen carminis ire mei. me laudent doctae solum placuisse puellae, Pontice, et iniustas saepe tulisse minas; me legat assidue post haec neglectus amator, et prosint illi cognita nostra mala. te quoque si certo puer hic concusserit arcu, (quod nolim: nostros te uiolasse deos!) longe castra tibi, longe miser agmina septem flebis in aeterno surda iacere situ; et frustra cupies mollem componere uersum, nec tibi subiciet carmina serus Amor. tum me non humilem mirabere saepe poetam, tunc ego Romanis praeferar ingeniis; nec poterunt iuuenes nostro reticere sepulcro 'Ardoris nostri magne poeta, iaces.' tu caue nostra tuo contemnas carmina fastu: saepe uenit magno faenore tardus Amor. VIII TVNE igitur demens, nec te mea cura moratur? an tibi sum gelida uilior Illyria? et tibi iam tanti, quicumque est, iste uidetur, ut sine me uento quolibet ire uelis? tune audire potes uesani murmura ponti fortis, et in dura naue iacere potes? tu pedibus teneris positas fulcire pruinas, tu potes insolitas, Cynthia, ferre niues? o utinam hibernae duplicentur tempora brumae, et sit iners tardis nauita Vergiliis, nec tibi Tyrrhena soluatur funis harena, neue inimica meas eleuet aura preces! atque ego non uideam talis subsidere uentos, cum tibi prouectas auferet unda ratis, ut me defixum uacua patiatur in ora crudelem infesta saepe uocare manu! Sed quocumque modo de me, periura, mereris, sit Galatea tuae non aliena uiae: ut te, felici praeuecta Ceraunia remo, accipiat placidi
PREV.   NEXT  
|<   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   20   21   >>  



Top keywords:

quoque

 

Pontice

 

nostra

 

nostros

 

tempora

 
pedibus
 

carmina

 

iacere

 

gelida

 

uilior


demens
 

uidetur

 

moratur

 

audire

 

Illyria

 

quicumque

 

quolibet

 
iuuenes
 

poterunt

 

nostro


reticere

 

Ardoris

 

sepulcro

 

ingeniis

 

praeferar

 

humilem

 
mirabere
 
poetam
 

Romanis

 
nostri

faenore

 

uesani

 

tardus

 
igitur
 

contemnas

 

placidi

 

positas

 

defixum

 
patiatur
 

auferet


prouectas

 

uideam

 

preces

 

subsidere

 

uentos

 

crudelem

 
mereris
 
praeuecta
 

Galatea

 

felici