icated. (K)
Ite missa est, alleluia, alleluia.
Deo gratias, alleluia, alleluia.
Page 293-294-295-296
----------
No. 195
EASTERTlDE
O filii et filiae
Jean Tisserand (d. 1494)
Traditional Melody
1.
Alleluia, alleluia, alleluia.
O filii et filiae
Rex coelestis, Rex gloriae
Morte surrexit hodie. Alleluia
2.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et mane prima sabbati,
Ad ostium monumenti
Accesserunt discipuli. Alleluia.
3.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et Maria Magdalene,
Et Jacobi, et Salome
Venerunt corpus ungere. Alleluia.
4.
Alleluia, alleluia, alleluia.
In albis sedens Angelus
Praedixit mulieribus
In Galliaea est Dominus. Alleluia.
5.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Et Joannes Apostolus
Cucurrit Petro citius,
Monumento venit prius. Alleluia.
6.
Alleluia, alleluia, alleluia.
Discipulis astantibus,
In medio stetit Christus,
Dicens: Pax vobis omnibus. Alleluia.
7.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Postquam audivit Didymus
Quia surrexerat Jesus,
Remansit fide dubius. Alleluia.
8.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Vide Thoma, vide latus
Vide pedes, vide manus,
Noli esse incredulus. Alleluia.
9.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Quando Thomas Christi latus,
Pedes vidit atque manus,
Dixit: Tu es Deus meus. Alleluia.
10.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
Beati qui non viderunt,
Et firmiter crediderunt,
Vitam aeternam habebunt. Alleluia.
11.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
In hoc festo sanctissimo
Sit laus et jubilatio,
Benedicamus Domino. Alleluia.
12.
Alleluia, Alleluia, Alleluia.
De quibus nos humillimas
Devotas atque debitas
Deo dicamus Gratias. Alleluia.
Page 297-298
----------
No. 196
Victimae Paschali laudes
Sequence for Easter
Vatican Graduale
First mode transposed.
1.
Victimae Paschali laudes immolent Christiani.
2.
Agnus redemit oves: Christus innocens Patri reconciliavit peccatores.
3.
Mors et vita duello conflixero mirando: dux vitae mortuus regnat vivus.
4.
Die nobis Maria, quid vidisti in via?
5.
Sepulcrum Christi viventis, et gloriam vidi resurgentis.
6.
Angelicos testes, sudarium, et vestes.
7.
Surrexit Christus spes mea: praecedet suos in Gallilaeam.
8.
Scimus Christum surrexisse a mortuis vere:
tu nobis victor, Rex miserere. Amen. Alleluia.
Page 299-300
----------
No. 197
Concordi Laetitia
Sixth Mode
1.
Concordi laetitia, Propulsa maestitia,
Mariae praeconia Recolat Ecclesia:
Virgo
|