Triumphi sunt insignia.
Tutti: Alleluia! Laetare, O Maria!
10.
Chanters: Ergo, Maria plaudito,
Tutti: Gaude, Maria!
Chanters: Clientibus succurrito.
Tutti: Alleluia! Laetare, O Maria!
Page 320
----------
No. 208
Inviolata
Antiphon B. V. M.
Ch. Gounod
Arranged for two part chorus by N. A. M.
Moderato
Inviolata, integra, et casta es Maria,
et casta es Maria:
Quae es effecta fulgida coeli porta.
O Mater alma Christi carissima:
O Mater alma Christi carissima:
suscipe, suscipe pia laudum praeconia.
Te nunc flagitant devota corda et ora:
Nostra ut pura pectora sint et corpora
Tua per precata dulcisona.
Tua per precata, precata dulcisona.
Nobis concedas veniam per saecula
O benigna! O Regina! O Maria!
Quae sola inviolata permansisti.
Page 321-322-323
----------
No. 209
Salve Mater Misericordiae
Gregorian
Fifth Mode
Refrain
Salve mater misericordiae,
Mater Dei, et mater veniae,
Mater spei, et mater gratiae,
Mater plena sanctae laetitiae; O Maria!
1.
Salve deus humani generis
Salve Virgo dignior ceteris,
Quae virgines omnes transgrederis,
Et altius sedes in superis, O Maria!
2.
Salve felix Virgo puerpera:
Nam qui sedet in Patris dextera,
Coelum regens, terram et aethera,
Intra tua se clausit viscera, O Maria!
3.
Te creavit Pater ingenitus,
Obumbravit te Uniqenitus,
Foecundavit te Sanctus Spiritus,
Tu es facta tota divnitus, O Maria!
4.
Te creavit Deus mirabilem,
Te respexit ancillam humilem,
Te quaesivit sponsam amabilem,
Tibi nunquam fecit consimilem, O Maria!
5.
Te beatam laudare cupiunt
Omnes justi, sed non sufficiunt;
Multas laudes de te concipiunt,
Sed in illis prorsus deficiunt, O Maria!
6.
Esto, Mater, nostrum solatium
Nostram esto, tu Virgo gaudium;
Et nos tandem post hoc exsilium,
Laetos junge choris coelestium, O Maria!
Page 324-325
----------
No. 210a
O Gloriosa Virginum (No. 1)
Unison Chorus
Melody from the "Harfe Davis"
Arr, by P. J. Van Damme
Moderato
1.
O Gloriosa Virginum,
Sublimis inter sidera,
Qui te creavit parvulum
Lactente nutris ubere.
2.
Quod Heva tristis abstulit,
Tu reddis almo germine:
Intrent ut aster flebiles,
Coeli recludis cardines.
3.
Tu regis alti janua,
Et aula lucis fulgida:
Vitam datam per Virginem
Gentes redemtae plaudite.
4.
Jesu tibi sit gloria
Qui natus es de Virgine
Cum Patre et almo Spiritu,
In sempiterna saecula.
Amen.
Page 326
-
|