FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   >>  
eus noster, qui in altis habitat, et humilia respicit in coelo et in terra. 6. Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: 7. Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. 8. Qui habitare facit sterilem in domo, matrem fili orum laetantem. 9. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. 10. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Page 512-513 ---------- Third Antiphon and Psalm Third Tone (b) Chanter Nigra sum sed formosa, Choir filiae Jerusalem: ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum. Alleluia. ---------- Laetatus sum (Psalm 121) 1. Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus. 2. Stantes erant pedes nostri, in atriis tuis Jerusalem. 3. Jerusalem, quae aedificatur ut civitas: cujus participatio ejus in idipsum. 4. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. 5. Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David. 6. Rogate quae ad pacem sunt Jerusalem: et abundantia diligentibus te: 7. Fiat pax in virtute tua: et abundantia in turribus tuis. 8. Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te: 9. Propter domum Domini Dei nostri, quaesivi bona tibi. 10. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. 11. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Nigra sum sed formosa, filiae Jerusalem: ideo dilexit me rex, et introduxit me in cubiculum suum. Alleluia. Page 515 ---------- Fourth Antiphon and Psalm Eighth Tone (G) Chanter Jam himes transiit, Choir imber abiit et recessit: surge amica mea, et veni. Alleluia. ---------- Nisi Dominus (Psalm 126) 1. Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. 2. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. 3. Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. 4. Cum dederit dilectis suis somnum: 5. Sicut sagittae in manu potentis: ita filii excussorum. 6. Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta. 7. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. 8. Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen. Jam himes transiit, imber abiit et recessit: surge amica mea, et veni. Allelu
PREV.   NEXT  
|<   117   118   119   120   121   122   123   124   125   126   127   128   >>  



Top keywords:
Jerusalem
 

Domini

 

principio

 
Dominus
 
Spiritui
 
Sancto
 

Alleluia

 

semper

 

Gloria

 

saecula


saeculorum
 
dilexit
 

filiae

 

introduxit

 

cubiculum

 

Laetatus

 

transiit

 

Propter

 

abundantia

 

recessit


formosa
 

nostri

 

tribus

 
principibus
 

Antiphon

 
Chanter
 
desiderium
 

implevit

 

excussorum

 

potentis


Beatus

 

inimicis

 
quaesivi
 
Allelu
 

loquebar

 
Fourth
 

Eighth

 

confundetur

 

loquetur

 

manducatis


doloris

 

custodit

 
sederitis
 

surgite

 
surgere
 
postquam
 

vigilat

 

frustra

 
aedificaverit
 

proximos