Hispaniensibus tuto
abscondat.'
His verbis vix credibilibus, auditis, cor meum in pectore exsultavit.
Deinde, quoniam tractatus Anglice scriptus spem auctoris fefellerat,
quippe quum studium Historiae Naturalis in Republica nostra inter
factionis strepitum languescat, Latine versum edere statui, et eo potius
quia nescio quomodo disciplina academica et duo diplomata proficiant,
nisi quod peritos linguarum omnino mortuarum (et damnandarum, ut dicebat
iste [Greek: panourgos] Guilielmus Cobbett) nos faciant.
Et mihi adhue superstes est tota illa editio prima, quam quasi
crepitaculum per quod dentes caninos dentibam retineo.
* * * * *
OPERIS SPECIMEN
(_Ad exemplum Johannis Physiophili speciminis Monachologiae_)
12. S.B. _Militaris_, WILBUR. _Carnifex_, JABLONSK. _Profanus_, DESFONT.
[Male hanece speciem _Cyclopem_ Fabricius vocat, ut qui singulo oculo ad
quod sui interest distinguitur. Melius vero Isaacus Outis nullum inter
S. milit. S. que Belzebul (Fabric. 152) discrimen esse defendit]
Habitat civitat. Americ. austral.
Aureis lineis splendidus; plerumque tamen sordidus, utpote lanienas
valde frequentans, foetore sanguinis allectus. Amat quoque insuper septa
apricari, neque inde, nisi maxima conatione detruditur. _Candidatus_
ergo populariter vocatus. Caput cristam quasi pennarum ostendit. Pro
cibo vaccam publicam callide mulget; abdomen enorme; facultas suctus
haud facile estimanda. Otiosus, fatuus; ferox nihilominus, semperque
dimicare paratus. Tortuose repit.
Capite saepe maxima cum cura dissecto, ne illud rudimentum etiam cerebri
commune omnibus prope insectis detegere poteram.
Unam de hoc S. milit. rem singularem notavi; nam S. Guineens. (Fabric.
143) servos facit, et idcirco a multis summa in reverentia habitus,
quasi scintillas rationis paene humanae demonstrans.
24. S.B. _Criticus_, WILBUR. _Zoilus_, FABRIC. _Pygmaeus_, CARLSEN.
[Stultissime Johannes Stryx cum S. punctato (Fabric. 64-109) confundit.
Specimina quamplurima scrutationi microscopicae subjeci, nunquam tamen
unum ulla indicia puncti cujusvis prorsus ostendentem inveni.]
Praecipue formidolosus, insectatusque, in proxima rima anonyma sese
abscondit, _we, we_, creberrime stridens. Ineptus, segnipes.
Habitat ubique gentium; in sicco; nidum suum terebratione indefessa
aedificans. Cibus. Libros depascit; siccos praecipue.
MELIBOEUS-HIPPONAX
* * * * *
THE
|