FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  
Project Gutenberg's Commentarii de Bello Gallico, by Gaius Iulius Caesar This eBook is for the use of anyone anywhere at no cost and with almost no restrictions whatsoever. You may copy it, give it away or re-use it under the terms of the Project Gutenberg License included with this eBook or online at www.gutenberg.org Title: Commentarii de Bello Gallico Libri V-VIII Author: Gaius Iulius Caesar Contributor: Aulus Hirtius Release Date: July 16, 2006 [EBook #18837] Language: Latin Character set encoding: ASCII *** START OF THIS PROJECT GUTENBERG EBOOK COMMENTARII DE BELLO GALLICO *** Produced by Stuart Locke Liber V Gaius Iulius Caesar post 52 1 L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus. Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat. Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet. Ipse conventibui Galliae citeribris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat. Eo cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum convenire iubet. Qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere. Accepta oratione eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat. Eis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat qui litem aestiment poenamque constituant. 2 His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset, circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in sumrma omnium rerum inopia circiter sescentas eius generis cuius supra demonstravimus naves et longas XXVIII invenit instructas neque multum abesse ab eo quin pauc
PREV.   NEXT  
|<   1   2   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  



Top keywords:
Caesar
 

imperat

 

Iulius

 

peractis

 

proficiscitur

 

venisset

 
demonstrat
 

quibus

 

Gallico

 
Project

Gutenberg

 

multum

 

Commentarii

 

omnibus

 
hibernis
 

doceant

 

convenire

 
publico
 

certumque

 

mittunt


legatos

 

factum

 
Pirustae
 

nuntiata

 

armandas

 

Hispania

 
apportari
 

humilitas

 
adiuvat
 
conventibui

Galliae

 

incursionibus

 

provinciae

 

vastari

 

audiebat

 

civitatibus

 

partem

 

finitimam

 

citeribris

 
Illyricum

consilio
 

Pirustis

 

milites

 

eosque

 
militum
 

singulari

 

circuitis

 
studio
 

sumrma

 

inopia