FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  
re ausam vix erat credendum. Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit controversia. Lucius Aummculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint: re frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia: postremo quid esse levius aut turpius, quam auctore hoste de summis rebus capere consilium? 29 Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores manus hostium adiunctis Germanis convenis sent aut cum aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esse occasionem. Caesarem arbitrari profcctum in Italiam; neque aiiter Calnutcs interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos esse. Non hostem auctorem, sed rem spectare: subesse Rhenum; magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium redactam superiore gloria rei militaris exstincta. Postremo quis hoc sibi persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium descendisse? Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germanis consentiret, unam esse in celeritate positam salutem. Cottae quidem atque eorum, qui dissentirent, consilium quem habere exitum? In quo si non praesens periculum, at certe longinqua obsidione fames esset timenda. 30 Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta primisque ordinibus acriter resisteretur, " Vincite," inquit, " si ita vultis," Sabinus, et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret; " neque is sum," inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent, qui, si per te liceat, perendino die cum proximis hibernis coniuncti communem cum reliquis belli casum sustineant, non reiecti et relegati longe ab ceteris aut ferro aut fame intereant." 31 Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat: facilem esse rem, seu maneant
PREV.   NEXT  
|<   12   13   14   15   16   17   18   19   >>  



Top keywords:

hibernis

 

consilium

 

proximis

 

Germanis

 

periculo

 

periculum

 

partem

 

utramque

 

hostium

 
inquit

militum
 

dissentirent

 

habere

 
disputatione
 

habita

 

exitum

 
longinqua
 

obsidione

 
praesens
 

timenda


persuaderet
 

Ambiorigem

 

descendisse

 

eiusmodi

 

gloria

 

militaris

 

exstincta

 

Postremo

 

sententiam

 

consentiret


celeritate

 

positam

 

Cottae

 
salutem
 

Gallia

 

durius

 

proximam

 
perventuros
 

legionem

 
quidem

clariore
 
ceteris
 

intereant

 

relegati

 

reiecti

 

communem

 

coniuncti

 

reliquis

 
sustineant
 

Consurgitur