FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45  
46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   >>   >|  
superiores mei designassent. 3. Negotium mihi commisum tale est, ut gratis Evangelium administrem, rudes in fide instituam, flagitiosos a scelere ad meliorem vitae rationem traducam, errores convellam; et, ut summatim omnia complectar, pugnae spiritualis signum tuba canam, atque alacriter adversus foeda flagitia et superbam ignorationem, qua innumeri cives mei, quos intimis animi visceribus complector, oppressi iacent, depugnem. 4. Numquam mihi animus fuit, imo et a Patribus, qui me miserunt, severe prohibitum mihi est, ut ne reipublicae ac politicae huius regni administrationis negotiis me immisceam: nam et aliena haec sunt a vocationis meae instituto, et iis animum cogitationesque meas libenter avoco. 5. Quamobrem vestra clementia fretus, ad gloriam Dei tria non minus aequa, quam ab omni pacis et tranquillitatis reipublicae perturbatione aliena, concedi mihi et permitti humillime postulo. Primum est, ut Dominationes vestrae, pro sua et reipublicae dignitate, me pro religione disserentem audire non graventur. Alterum, quod et cumprimis desidero, et maximi momenti esse arbitror, ut mihi liceat in consessu doctorum, magistorum et utriusque Academiae virorum insignium, sacrosanctae theologiae professorum, verba facere. Promitto me catholicae Ecclesiae fidem invictis rationibus et sacrarum Scripturarum, Conciliorum, Patrum atque historiarum auctoritate, ac denique ex ipsa tum naturali, tum morali philosophia efficaciter demonstraturum et defensurum. Tertium, ut audiar ab utriusque iuris, sive canonici, sive civilis, peritis, quibus eamdem fidei veritatem, legum, quae etiamnum vigent, testimonio atque auctoritate comprobabo. 6. Nollem equidem quidquam proferre, quod insolentem provocationem aut arrogantiam aliquam prae se ferret; quum et mundo mortuus iam sim, et ex animo paratus promtusque, ut me ad cuiusvis pedes abiiciam ac vestigia etiam exosculer. Tantus tamen animus mihi est pro gloria et maiestate Regis mei Iesu amplificanda, tanta in eius favore fiducia, tanta denique in causae aequitate et firmissimorum argumentorum ac probationum robore confidentia, (quum certo sciam nullum protestantium, nec omnes simul iunctos, nec ullam adversariorum factionem, quantumvis imperitam multitudinem et grammaticos quosdam adolescentulos, apud quos insigniter debacchantur, in errorem inducant, posse dogmata sua disputatione aut tueri aut probare); ut cum illis omnibus, vel cum eorum quolibet, vel cum antesignanis ex omni
PREV.   NEXT  
|<   21   22   23   24   25   26   27   28   29   30   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45  
46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   >>   >|  



Top keywords:

reipublicae

 

aliena

 

animus

 

denique

 

auctoritate

 

utriusque

 

Nollem

 

equidem

 

quidquam

 
proferre

rationibus
 

Scripturarum

 

testimonio

 
sacrarum
 

comprobabo

 

invictis

 
philosophia
 

Ecclesiae

 
ferret
 

catholicae


aliquam
 

insolentem

 

provocationem

 

arrogantiam

 

vigent

 

Conciliorum

 

efficaciter

 

naturali

 

canonici

 

civilis


Tertium

 

audiar

 

demonstraturum

 
peritis
 

quibus

 

Patrum

 

morali

 
etiamnum
 

veritatem

 
eamdem

historiarum
 
defensurum
 

vestigia

 

imperitam

 

quantumvis

 

multitudinem

 

grammaticos

 

adolescentulos

 
quosdam
 

factionem