FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59  
60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   >>   >|  
Ambrosius "a cacodaemone fascinatus est." Hieronymus "aeque damnatus, atque diabolus: iniuriosus Apostolo,[53] blasphemus, sceleratus, impius." "Vnus" Gregorio Massovio[54] "pluris est Calvinus, quam centum Augustini." Parum est, centum; Lutherus[55] "nihili facit adversum se mille Augustinos, mille Cyprianos, mille Ecclesias." Longius rem deducere, supervacaneum puto. Nam in hos, qui bachantur, quis miretur in Optatum, Athanasium, Hilarium, Cyrillos, Epiphanium, Basilium, Vincentium, Fulgentium, Leonem, Gregoriumque Romanum fuisse procacissimos? Quamquam si datur ulla rebus iniustis iusta defensio non inficior habere Patres, ubicumque incideris, quod isti, dum sibi consentiunt, necessario stomachentur. Etinem qui odere stata ieiunia, quo animo oportet esse in Basilium, Nazianzenum, Chrysostomum, qui de quadragesima et indictis ieiuniorum feriis, tamquam de rebus iam usitatis, conciones egregias publicarunt? Qui suas animas auro, libidine, crapula et ambitiosis conspectibus vendiderunt, possuntne non esse inimicissimi Basilio, Chrysostomo, Hierionymo, Augustino, quorum excellentes libri de monachorum instituto, regula, virtutibus, teruntur? Qui captivam hominis voluntatem invexere, qui christiana funebria sustulere, qui Divorum reliquias incendere, sintne placabiles Augustino, qui de libero arbitrio libros tres, de cura pro mortuis unum, de miraculis ad Basilicas et memorias Martyrum prolixum caput nobilissimi operis[56] et conciones aliquot exaravit? Qui fidem suis captiunculis metiuntur, nonne succenseant Augustino, cuius est insignis epistola,[57] qua se profitetur antiquitati, consensioni, successioni perpetuae et Ecclesiae, quae sola inter tot haereses Catholicae nomen usucapione vindicat assentire? Optatus, Milevitanus episcopus, Donatianam partem revincit[58] ex communione Catholica; nequitiam accusat ex decreto Melchiadis (lib. 1); haeresim refutat ex ordine Romanorum Pontificum (lib. 2); insaniam patefacit ex Eucharistia et chrismate contaminatis (lib. 3); sacrilegium horret ex diffractis altaribus "in quibus Christi membra portata sunt," pollutisque calicibus "qui Christi sanguinem tenuerunt," (lib. 6). De Optato quid sentiant, aveo scire, quem Augustinus[59] ut venerabilem et catholicum episcopum, Ambrosio parem et Cypriano; quem Fulgentius[60] ut sanctum et fidelem Pauli interpretem, Augustini similem et Ambrosii, meminerunt. Athanasii Symbolum in templis concinunt. Num favent ei, qui Antonium E
PREV.   NEXT  
|<   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59  
60   61   62   63   64   65   66   67   68   69   70   71   72   73   74   75   76   77   78   79   80   81   82   83   84   >>   >|  



Top keywords:
Augustino
 

centum

 
Basilium
 

Augustini

 
Christi
 
conciones
 
successioni
 

communione

 

Ecclesiae

 

perpetuae


haereses

 

episcopus

 

Milevitanus

 

Donatianam

 

partem

 

revincit

 

Optatus

 

assentire

 

Catholicae

 

usucapione


vindicat

 

memorias

 

Basilicas

 

Martyrum

 
prolixum
 
nobilissimi
 

miraculis

 

libros

 

arbitrio

 

mortuis


operis

 
epistola
 
insignis
 

Catholica

 

antiquitati

 

profitetur

 

succenseant

 

exaravit

 

aliquot

 
metiuntur

captiunculis
 
consensioni
 

refutat

 

Ambrosio

 
episcopum
 

Cypriano

 

Fulgentius

 

catholicum

 

venerabilem

 
sentiant