FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381  
382   383   384   385   >>  
Inuictissimo potentissimoque Abassenorum regi, magnoque vtriusque Aethiopiae imperatori &c. Elizabetha Dei gratia Angliae, Franciae, et Hiberniae regina, fidei defensor &c. summo ac potentissimo AEthiopiae imperatori salutem. Quod ab omnibus qui vbiuis terrarum ac gentium sunt regibus principibusque praestari par et aequum est, vt quanquam maximo locorum interuallo dissiti, et moribus ac legibus discrepantes, communem tamen generis humani societatem tueri et conseruare, mutuaque vt occasio ferret, charitatis et beneuolentiae officia velint exercere: in eo nos de vestra fide atque humanitate spem certissimam concipientes huic subito nostro Laurentio Alderseio in regnum vestrum proficiscenti, hasce literas nostras, quibus et nostra erga vos beneuolentia testata sit, et illum hinc profectum esse constet, potissimum vobis indicandus dedimus. Qui cum orbis terrarum perscrutandi cognoscendique studio permotus, multis antehac regionibus peragratis, iam tandem in eas regiones, quae vestrae ditionis sunt, longum, periculosumque iter instituat: cum ipse existimauit, tum nos etiam sumus in eadem opinione, ad incolumitatem suam, atque etiam ad gratiam apud vos, plurimum illi prafuturum, si diplomate nostro munitus, beneuolenentiae nostrae et profectionis hinc suae testimonium ad vos deferret. Nam cum summus ille mundi conditor rectorque praepotens Deus, regibus principibusque qui suam vicem gerunt, orbem terrarum, suis cuique finibus pro rata portione designatis, regendum atque administrandum dederit; eoque munere ius quoddam inter eos fraternae necessitudinis, aeternumque foedus ab illis colendum sanxerit: non erit (vt arbitramur) ingratum vobis, cum beneuolentiae nostrae significationem, tam immensa maris ac terrarum spatia transgressam, ab vltima Britannia ad vos in Aetheiopiam perferri intellexeritis. Nobisque rursus erit incundum, cum subditorum nostrorum praedicatione, ab ipsis Nili fontibus, et ab ijs regionibus quae solis cursum definiunt, fama vestri nominis ad nos recurret. Erit igitur humanitatis vestrae huic subdito nostro eam largiri gratiam, vt in ditionem vestram sub praesidio ac tutela vestri nominis intrare, ibique saluus et incolumis manere possit: quod ipsum etiam ab aliis principibus, per quorum regiones illi transeundum erit magnopere petimus, nobisque ipsis illud honoris causa tributum existimabimus: neque tamen maiorem hac in re gratiam postulamus, quam vicissim omnium principum subditis, omniumque gentium
PREV.   NEXT  
|<   357   358   359   360   361   362   363   364   365   366   367   368   369   370   371   372   373   374   375   376   377   378   379   380   381  
382   383   384   385   >>  



Top keywords:

terrarum

 

gratiam

 

nostro

 
nominis
 
regionibus
 

principibusque

 
regibus
 

beneuolentiae

 

nostrae

 

regiones


vestrae
 

vestri

 

imperatori

 

gentium

 

quoddam

 
fraternae
 

munere

 

administrandum

 

dederit

 
necessitudinis

foedus

 
arbitramur
 

existimabimus

 

ingratum

 

significationem

 

sanxerit

 

colendum

 
maiorem
 

aeternumque

 

regendum


rectorque

 

subditis

 

praepotens

 

principum

 

omnium

 

conditor

 

omniumque

 

deferret

 

summus

 

vicissim


portione

 

designatis

 

finibus

 

cuique

 

gerunt

 

postulamus

 
tributum
 

subdito

 

largiri

 

ditionem