luber muliebre solum
suspicit atque virum mulier. 130
His ducibus vitiosa dehinc
posteritas ruit in facinus,
dumque rudes imitatur avos,
fasque nefasque simul glomerans
inpia crimina morte luit. 135
Ecce venit nova progenies,
aethere proditus alter homo,
non luteus, velut ille prior:
sed Deus ipse gerens hominem,
corporeisque carens vitiis. 140
Fit caro vivida sermo Patris,
numine quam rutilante gravis
non thalamo, neque iure tori,
nec genialibus inlecebris
intemerata puella parit. 145
Hoc odium vetus illud erat,
hoc erat aspidis atque hominis
digladiabile discidium,
quod modo cernua femineis
vipera proteritur pedibus. 150
Edere namque Deum merita
omnia virgo venena domat:
tractibus anguis inexplicitis
virus inerme piger revomit,
gramine concolor in viridi. 155
Quae feritas modo non trepidat,
territa de grege candidulo?
inpavidas lupus inter oves
tristis obambulat et rabidum
sanguinis inmemor os cohibet. 160
Agnus enim vice mirifica
ecce leonibus inperitat:
exagitansque truces aquilas
per vaga nubila, perque notos
sidere lapsa columba fugat. 165
Tu mihi Christe columba potens,
sanguine pasta cui cedit avis,
tu niveus per ovile tuum
agnus hiare lupum prohibes,
sub iuga tigridis ora premens. 170
Da locuples Deus hoc famulis
rite precantibus, ut tenui
membra cibo recreata levent,
neu piger inmodicis dapibus
viscera tenta gravet stomachus. 175
Haustus amarus abesto procul,
ne libeat tetigisse manu
exitiale quid aut vetitum:
gustus et ipse modum teneat,
sospitet ut iecur incolume. 180
Sit satis anguibus horrificis,
liba quod inpia corporibus
ah miseram peperere necem,
sufficiat semel ob facinus
plasma Dei potuisse mori. 185
Oris opus, vigor igneolus
non moritur, quia flante Deo
conpositus superoque fluens
de solio Patris artificis
vim liquidae rationis habet. 190
Viscera mortua quin etiam
post obitum reparare datur,
eque suis iterum tumulis
prisca renascitur effigies
pulvereo coeunte situ. 195
Credo equidem, neque vana fides,
corpora vivere more animae:
nam modo corporeum memini
de Phlegethonte gradu facili
ad superos remeasse Deum. 200
Spes eadem mea membra manet,
|