the Risen safe shall keep
Till He call me to the skies.
IV. HYMNUS POST CIBUM
Pastis visceribus ciboque sumpto,
quem lex corporis inbecilla poscit,
laudem lingua Deo patri rependat;
Patri, qui Cherubin sedile sacrum,
nec non et Seraphin suum supremo 5
subnixus solio tenet regitque.
Hic est, quem Sabaoth Deum vocamus,
expers principii carensque fine,
rerum conditor et repertor orbis:
fons vitae liquida fluens ab arce, 10
infusor fidei, sator pudoris,
mortis perdomitor, salutis auctor.
Omnes quod sumus aut vigemus, inde est:
regnat Spiritus ille sempiternus
a Christo simul et Parente missus. 15
Intrat pectora candidus pudica,
quae templi vice consecrata rident,
postquam conbiberint Deum medullis.
Sed si quid vitii dolive nasci
inter viscera iam dicata sensit, 20
ceu spurcum refugit celer sacellum.
Taetrum flagrat enim vapore crasso
horror conscius aestuante culpa
offensumque bonum niger repellit.
Nec solus pudor innocensve votum 25
templum constituunt perenne Christo
in cordis medii sum ac recessu:
sed ne crapula ferveat cavendum est,
quae sedem fidei cibis refertam
usque ad congeriem coartet intus. 30
Parcis victibus expedita corda
infusum melius Deum receptant.
Hic pastus animae est, saporque verus:
sed nos tu gemino fovens paratu
artus atque animas utroque pastu 35
confirmas Pater ac vigore conples.
Sic olim tua praecluens potestas
inter raucisonos situm leones,
inlapsis dapibus virum refovit.
Illum fusile numen execrantem 40
et curvare caput sub expolita
aeris materia nefas putantem
Plebs dirae Babylonis ac tyrannus
morti subdiderant, feris dicarant
saevis protinus haustibus vorandum. 45
O semper pietas fidesque tuta!
lambunt indomiti virum leones
intactumque Dei tremunt alumnum.
Adstant cominus et iubas reponunt,
mansuescit rabies fameque blanda 50
praedam rictibus ambit incruentis.
Sed cum tenderet ad superna palmas
expertumque sibi Deum rogaret,
clausus iugiter indigensque victu:
Iussus nuntius advolare terris, 55
qui pastum famulo daret probato,
raptim desilit obsequente mundo.
Cernit forte procul dapes inemptas,
quas messoribus Abbacuc propheta
agresti bonus exhibebat arte. 60
|