FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55  
56   57   58   59   60   61   62   63   >>  
tas vos adduxit. Cum vero super ipsis erroribus vobis cum ibidem aliquoties contulissem, meam exilitatem devotius stimulastis ut super quaestionibus vestris illud vobis scriberem quod mihi dignaretur Dominus aperire. Cui Vestro tam accepto Deo desiderio resistere non audebam, exactiones spiritualis usurae formidans, si de bonis a Domino acceptis officium negligerem institoris, et juxta ipsius promissa _qui evangelizantibus dat verba virtute multa_ ardenter desideratis ampliora ob hoc recipite ut abundem magis. Nec debent indignari mihi majores, ex quo ipsi per quos melius perfici potuit illud penitus neglexerunt, et ego cum vidua evangelica cupiam minuta, quae habeo in Domini domum offerre, ipso teste confidens humilis orationis suffragio amplius quam subtilitate ingenii difficilia penetrare. Nec majorum correctionem renuo sed affecto, et ipsum opus, (cujus titulem volui esse _De quaestionibus Armenorum quod_ in xix. particulas sive libros distinxi, singulis libris materiam fidei et ipsius causam premittendo), approbationi et reprobationi nostri Papae Patris Clementis VI. universalis Ecclesiae Summi Pontificis in toto et in parte committo. In primis quinque libris illa principalis quaestio Armenorum pertractabitur: numquid Christus habuit in se duas plenas naturas, scilicet, divinam et humanam ita quod propter unionen illarum duarum naturarum in ipso fuit Dominus IESVS Christus veraciter suppositum, persona, sive hypostasis in utraque natura verus Deus et verus homo. Primus itaque liber contra heresim Nestorianam, a quodam Nestorio introductam, affirmantem in Christo naturam humanam duntaxat, ita ut Christus homo fuerit et non Deus; quam heresim secuti sunt Cherintus, Armerintus, Theodocio, et etiam excaecati Judaei, et multae Orientalium nationum usque in prasens, patefacto primitus quis sensus sit literalis Sacrae Scripturae censendus, ex Scriptura N. T. juxta sensum literalem ipsius ostendit Christum quem colimus esse Deum. Secundus liber contra Judaeos specialiter ex V. T. juxta literalem sensum ipsius, probat Christum sive Messiam in sua Scriptura promissum Deum esse debere. Tertius liber ex eadem V. Scriptura ostendit Christum nostrum quem colimus esse sive fuisse illum qui erat Judaico populo in ipsa Scriptura
PREV.   NEXT  
|<   31   32   33   34   35   36   37   38   39   40   41   42   43   44   45   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55  
56   57   58   59   60   61   62   63   >>  



Top keywords:

ipsius

 

Scriptura

 

Christus

 

Christum

 

contra

 

literalem

 

ostendit

 

humanam

 

sensum

 
colimus

quaestionibus
 

heresim

 

Armenorum

 
Dominus
 

libris

 

utraque

 
natura
 

hypostasis

 
propter
 

persona


duarum
 

veraciter

 

naturarum

 

illarum

 

suppositum

 

unionen

 

quaestio

 

committo

 

primis

 

Pontificis


Clementis

 

universalis

 

Ecclesiae

 
quinque
 

plenas

 

naturas

 

scilicet

 
habuit
 

principalis

 
Primus

pertractabitur
 
numquid
 

divinam

 

secuti

 

Secundus

 

Judaeos

 

specialiter

 

probat

 
censendus
 

Scripturae