ipsa quae possint non fore, et occasione cujusdam novelli
erroris asserentis omnia futura ex necessitate sive
inevitabiliter evenire, quare offendit libertatem
contradictionis in voluntate humana tam ex physicis
scripturis quam ex divinis in multiplici ratione, et
contingentiam futurorum.
Liber decimus-sextus ponit tres de pretactis objectionibus
acceptis de infallibilitate scripturae divinae, a divina
praescientia immutabili, a voluntate divina omnipotente
invincibili et etiam efficaci; et solvit eosdem ex propriis
principiis evidenter ostendens contingentiam futurorum et
libertatem contradictionis voluntatis divinae et humanae.
Liber decimus-septimus residuos sex ponit objectus de Dei
cooeperatione speciali cum voluntate hominum operante; de
sustentatione rerum intrinseca ab omnipotenti divina
potentia; de divina cooeperatione generali eum omni agente
creato; de necessitate eventus actuum intrinsecorum
nostrorum, etc.
Liber decimus-octavus ostendit auctoritatem Legis Antiquae
et Novae, et probat utrumque Testamentum ex lege Saracenorum
firmari; et cum in multiplici ratione affirmat Legem nostram
traditam in suis majoribus articulis non fuisse aut esse
corruptam.
Liber decimus-nonus comparat Legem nostram quoad sacramenta
et ceremonias cum lege Judaeorum. Pertractat etiam de
miraculis Apostolorum, et ostendit Legem nostram robur
amplius habere quam ratio naturalis, aut aliqua secta
gentilium et hoc totum opus consummat.
Quia vero per interrogationem et responsionem modus tradendi
videtur multis facilior, licet sit aliquantulum prolixior,
unum de nostris, mihi discipulum predilectum, quasi mecum
disputantem accepi. Ita ut Joannes vicem gerere quaerentis,
et Richardus intelligatur vicem gerere docentis licet potius
respondentis. Vos igitur, Reverendi Patres, opus accipite
quod petistis, orationis si placet mercedem mihi pensantes
pro labore hoc.
(B.) Works in Manuscript:--
1. (_a_) _Summa contra Armenos_, lib. xx., fol. 126, xc. New College.
Oxford.
(_b_) _Responsio de Armenorum Heresi_, fol. 218, xviii. Lincoln Coll.,
Oxford.
(_c_) _Armachanus de Questionibus Armenorum_, Cod. 250, n. 4. St.
Benedict, Cambridge.
(_d_) _Scriptum Armachani de Questionibus Armenorum_, Cod. 224.
Pembroke, Cambridge.
(_e_) _Richardi Armac
|