FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   860   861   862   863   864   865   866   867   868   869   870   871   872   873   874   875   876   877   878   879   880   881   882   883   884  
885   886   887   888   889   890   891   892   893   894   895   896   897   898   899   900   901   902   903   904   905   906   907   908   909   >>   >|  
sage expressing corresponding sentiments, excited by objects of a similar nature, that I cannot forbear to transcribe it. 'Siquod vero Natura nobis dedit spectaculum, in hac tellure, vere gratum, et philosopho dignum, id semel mihi contigisse arbitror; cum ex celsissima rupe speculabundus ad oram maris Mediterranei, hinc aequor caeruleum, illinc tractus Alpinos prospexi; nihil quidem magis dispar aut dissimile, nec in suo genere, magis egregium et singulare. Hoc theatrum ego facile praetulerim Romanis cunctis, Graecisve; atque id quod natura hic spectandum exhibet, scenicis ludis omnibus, aut amphitheatri certamiuibus. Nihil hic elegans aut venustum, sed ingens et magnificum, et quod placet magnitudine sua et quadam specie immensitatis. Hinc intuebar maris aequabilem superficiem, usque et usque diffusam, quantum maximum oculorum acies ferri potuit; illinc disruptissimam terrae faciem, et vastas moles varie elevatas aut depressas, erectas, propendentes, reclinatas, coacervatas, omni situ inaequali et turbido. Placuit, ex hac parte, Naturae unitas et simplicitas, et inexhausta quaedam planities; ex altera, multiformis confusio magnorum corporum, et insanae rerum strages: quas cum intuebar, non urbis alicujus aut oppidi, sed confracti mundi rudera, ante oculos habere mihi visus sum. 'In singulis fere montibus erat aliquid insolens et mirabile, sed prae caeteris mihi placebat illa, qua sedebam, rupes; erat maxima et altissima, et qua terram respiciebat, molliori ascensu altitudinem suam dissimulabat: qua vero mare, horrendum praeceps, et quasi ad perpendiculum facta, instar parietis. Praeterea facies illa marina adeo erat laevis ac uniformis (quod in rupibus aliquando observare licet) ac si scissa fuisset a summo ad imum, in illo plano; vel terrae motu aliquo, aut fulmine, divulsa. 'Ima pars rupis erat cava, recessusque habuit, et saxeos specus, euntes in vacuum montem; sive natura pridem factos, sive exesos mari, et undarum crebris ictibus: In hos enim cum impetu ruebant et fragore, aestuantis maris fluctus; quos iterum spumantes reddidit antrum, et quasi ab imo ventre evomuit. 'Dextrum latus montis erat praeruptum, aspero saxo et nuda caute; sinistrum non adeo neglexerat Natura, arboribus utpote ornatum: et prope pedem montis rivus limpidae aquae prorupit; qui cum vicinam vallem irrigaverat, lento motu serpens, et per varios maeandros, quasi ad protrahendam vitam, in magno mari absorptus subito periit. Denique in
PREV.   NEXT  
|<   860   861   862   863   864   865   866   867   868   869   870   871   872   873   874   875   876   877   878   879   880   881   882   883   884  
885   886   887   888   889   890   891   892   893   894   895   896   897   898   899   900   901   902   903   904   905   906   907   908   909   >>   >|  



Top keywords:

natura

 

montis

 

illinc

 

terrae

 

intuebar

 

Natura

 
uniformis
 

rupibus

 
aliquo
 

laevis


facies

 
marina
 
divulsa
 
fulmine
 

Praeterea

 
observare
 

scissa

 
fuisset
 

aliquando

 

subito


caeteris
 

placebat

 

periit

 

sedebam

 

mirabile

 

insolens

 

singulis

 

montibus

 
aliquid
 

Denique


maxima

 

altissima

 

praeceps

 

horrendum

 

perpendiculum

 

instar

 

dissimulabat

 

respiciebat

 
terram
 
molliori

ascensu
 

altitudinem

 
parietis
 
specus
 

maeandros

 
sinistrum
 

varios

 

aspero

 

praeruptum

 
evomuit