FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   289   290   291   292   293   294   295   296   297   298   299   300   301   302   303   304   305   306   307   308   309   310   311   312   313  
>>  
he present day. APPENDIX II. - THE BULL SUBLIMIS DEUS Latin Text(106) Paulus Papa tertius universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem et Apostolicam benedictionem. Sublimis Deus sic dilexit humanum genus, ut hominem talem condiderit qui non solum boni sicut caeterae creaturae particeps esset, sed ipsum Summum Bonum inaccesibile et invisibile attingere et facie ad faciem videre posset; et cum homo ad vitam et beatitudinem aeternam obeundam, etiam sacrarum literarum testimonio, creatus sit, et hanc vitam et beatitudinem aeternam, nemo consequi valeat, nisi per fidem Domini nostri Jesu Christi fateri necesse est, hominem talis conditionis et naturae esse, ut Fidem Christi recipere possit, et quemqunque, qui naturam hominis fortitus est, ad ipsam Fidem recipiendam habilem esse. Nec enim quisque adeo desipere creditur, ut se secredat Fidem obtinere posse, et medium summe necessarium, nequaquam attingere. Hinc veritas ipsa quae nec falli, nee fallere potest, cum praedicatores fidei ad officium praedicationis destinaret, dixisse dignoscitur. _Euntes, Docete Omnes Gentes._ Omnes dixit, absque omni deletu, cum omnes fidei disciplinae capaces existant. Quod videns ipsius humani generis emulus qui bonis operibus, ut pereant semper adversatur, modum excogavit ac temis in auditum, quo impediret, ne verbum Dei gentibus salve fierent, predicaretur, ac quosdam suos satelites commovit, qui suam cupiditatem ad implere, cupientes occidentales, et meridionales Indos, et alias gentes, quas temporibus istis ad nostram notitiam pervenerunt, sub praetextu, quod Fidei Catolicae expertes existant, uti muta animalia ad nostra obsequia redigendos esse passim asserere praesumat. Nos igitur qui eiusdem Domini Nostri vices, licet immeriti, gerimus in terris, et oves gregis sui nobis commissas, quae extra eius ovile sunt, ad ipsum ovile toto nixu exquirimus. Attendentes Indos ipsos, ut pote veros homines, non solum Christianae Fidei capaces existere, sed ut nobis innotuit, ad fidem ipsam promptissime currere. Ac volentes super his congruis remediis providere, prasdictos Indos et omnes alias gentes ad notitiam Christianorum imposterum deventuras, licet extra Fidem Christi existant sua libertate ac rerum suarum dominio privatos, seu privandos non esse. Imo libertate et dominio huiusmodi, uti et potiri, et gaudere, libere et licite posse, nee in servitutem redigi debere.
PREV.   NEXT  
|<   289   290   291   292   293   294   295   296   297   298   299   300   301   302   303   304   305   306   307   308   309   310   311   312   313  
>>  



Top keywords:

Christi

 
existant
 
hominem
 

beatitudinem

 
aeternam
 
notitiam
 

libertate

 

attingere

 

dominio

 

Domini


gentes

 

capaces

 
pervenerunt
 

Catolicae

 
expertes
 

praetextu

 

temporibus

 
nostram
 

commovit

 

auditum


impediret

 

verbum

 

excogavit

 

operibus

 

pereant

 
semper
 

adversatur

 

gentibus

 
cupiditatem
 

implere


cupientes

 

occidentales

 

animalia

 

satelites

 
fierent
 

predicaretur

 

quosdam

 

meridionales

 

providere

 
remediis

prasdictos
 
Christianorum
 

deventuras

 

imposterum

 

congruis

 

currere

 

promptissime

 

volentes

 
libere
 

gaudere