amplius purganda, de
gratia Domini nostri_ Jesu Christi_ pluris facienda, de cultu Dei
ipsiusque institutis religiosius habendis, de Sabbatho ejus sanctificando,
a quo nimium oculos nostros avertimus, & de moribus ad pietatis normam
componendis magis serio quam hactenus a nobis factum est, nobiscum
statuentes cum populo Dei sub_ Nehemia, Josia, _reliquisque piis
Gubernatoribus, religioso foedere percusso, tanquam firmissimo vinculo Deo
obstricti, nos internes arctius adversus hostes univerimus, ut avertat
Deus jam fumantem & capitibus nostris imminentem iram, quam peccata nostra
plurima & maxima adversus nos prevocerunt & accenderunt._
_Non tantum nobis deferimus, nondum eos renovato cum Deo foedere, & votis
nuncupatis dignos edidimus fructus, ut nostrum exemplum vobis proponere
libeat: Quod tamen experti fumus, de Dei erga nos gratia, quod gratitudo
erga Deum, quod gloria ipsius a nobis flagitat, celare non audemus.
Quecunque nostra male merita sunt in conspectu Dei & hominum; certe ex quo
die nos de religioso foedere cum Deo & inter nos ineundo cogitavimus, a
portis inferorum revocari, & res nostrae omnes in Deum nostrum necessario
__ conjectae melius habere caeperunt, & faeliciore hactenus successu
processerunt. Quod si de foederis huiusmodi religiosa societate cocunda
(quod rerum veltrarum & Religionis in_ Britannia _nostra ex foedere nuper
inito perpurgandae & stabilandae commodo fieri possit) vestrae prudentiae
visum fuerit cogitare, & ex consilio eorum quorum interest statuere, ac
eum aliis Reformatis Ecclesiis agere (proea qua apud omnes valetis gratia)
ut eandem vobiscum ineant rationem, non dubium est, per Domini ac Dei
nostri benignissimi_ Jesu Christi _in Ecclesias suas gratiam, fore, ut non
modo, quod certissimum adversus impendentia mala persugium anno superiore
missis ex_ Zelandia _literis denunciastis: Ecclesiae Reformatae arctioris
Societatis vinculo inter se unita ad hostium conatus impetusque frangendos
corroberentur & confirmantur; sed disiecti etiam lapides Domus Dei per_
Germaniam _ex rudere & cineribus ridevivi recolligantur, ac gloriosum
Domini nostri Templum ibidem instauretur: & purioris Religionis
Professores in istis Ecclesiis, per resipiscentiam ad eum qui percussit
eos, reversi, & quod nullis canescat saeculis foedere, Domino nobiscum
coadunati, malis, sub quorum pondere tot annos gemiscunt, tandem
subleventur. Qui Dies longe optatissimus si per Dei gratiam semel
illuxerit: de consiliorum c
|