FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   >>  
re: sed scire debes propositum et voluntatem meam. Vestis, quam ego dedero, talis est, ut[h] si quis voluerit veste alia colorata et serica et aurata uti, vestem meam capere non possit. Sed illi dabo eam, quae contenta sit, non serico habitu, sed[i] nativis coloribus et insumptuoso textu vestiri: ita ut propter consuetudinem, purpuram[k] perangustam vestis habeat: non etiam purpura ipsa[l] diffundatur in vestem. Margarita vero, quam a me petis, naturae ejus est, ut habere eam nemo possit, qui margaritam aliam habuerit: quia aliae margaritae aut de terra aut de mari sunt; mea autem, ut ipse tu vides, speciosa et pretiosa est, incomparabilis et coelestis est, nec dignatur ibi esse ubi aliae sunt. Non enim rebus meis convenit cum rebus hominis: quia qui veste mea et margarita utitur, in aeternum sanus est; non febre exardescit, non vulneri patet, non annis demutatur, non morte dissolvitur;[m] aequalis enim semper et aeternus est. Ego tamen hanc vestem et hanc margaritam meam petenti tibi dabo, ut eam filiae tuae perferas. Sed prius scire debes quid velit filia tua. Si se hujus vestis et margaritae meae dignam faciat, id est, si vestes sericas et auratas et infectas habere noluerit, si omnem margaritam alteram oderit; tunc haec quae me rogas tibi praestabo. 6. _Filiam hortatur ut modestis utatur vestibus._--Post quam vocem, filia, laetus exsurgo, et secretum hoc habens, hanc ad te epistolam feci: rogans te per multas lacrymas meas, ut te huic vesti et margaritae reserves, neque miserum senem tali damno tuo[n] facias, si hanc vestem et hanc margaritam non habueris. Testor[o] autem tibi, filia, Deum coeli et terrae, quia nihil hac veste atque hac margarita pretiosius est; et tui juris est, ut hanc habeas. Tu modo,[p] si quando tibi vestis alia afferatur, vel serica, vel infecta, vel deaurata, dicito ei qui tibi offert: Ego vestem alteram exspecto, propter quam pater meus a me tam diu peregrinatur, quam mihi quaerit, quam non possum habere si hanc habuero. Sufficit mihi lana ovis meae, sufficit mihi color quem natura attulit, sufficit mihi textus insumptuosus: caeterum vestem illam desidero, quae dicitur non absumi, non atteri, non scindi. At vero si tibi margarita offeratur aut suspendenda collo, aut digito coaptanda, dices ita, Non mihi impedimento sint istae inutiles et sordidae margaritae: sed exspecto illam pretiosissimam, pulcherrimam et utilissimam. Credo patri meo, quia et[q] ille ei, qui hanc spopondit sibi, credidit,
PREV.   NEXT  
|<   3   4   5   6   7   8   9   10   11   12   13   >>  



Top keywords:

vestem

 

margaritam

 

margaritae

 

vestis

 

margarita

 

habere

 

propter

 

sufficit

 

serica

 
alteram

possit
 

exspecto

 

Testor

 
habueris
 

pretiosius

 

habeas

 
terrae
 

habens

 
epistolam
 

rogans


secretum
 

exsurgo

 

vestibus

 

utatur

 

laetus

 

multas

 

credidit

 

miserum

 

lacrymas

 

reserves


facias

 

peregrinatur

 

suspendenda

 
offeratur
 

digito

 

coaptanda

 

scindi

 
desidero
 

dicitur

 
absumi

atteri
 
impedimento
 

pulcherrimam

 

pretiosissimam

 

utilissimam

 

sordidae

 

inutiles

 

caeterum

 
insumptuosus
 

quaerit