FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   >>  
ality_; Ibam forte via sacra, sicut meus est mos, Nescio quid meditans nugarum, at totus in illis: Accurrit quidam notus mihi nomine tantum; Arreptaque manu, Quid agis, dulcissime rerum? Suaviter, ut nunc est, inquam: & cupio omnia quae vis. Cum affectaretur, Num quid vis? occupo. At ille, Noris nos, inquit; docti sumus. Hic ego: Pluris Hoc, inquam, mihi eris. Misere discedere quaerens, Ire modo ocyus, interdum consistere: in aurem Dicere nescio quid puero: cum sudor ad imos Manaret talos. O te, Bollane, cerebri Felicem: aiebam tacitus! Cum quidlibet ille Garriret, vicos, urbem laudaret; ut illi Nil respondebam: Misere cupis, inquit abire. Jamdudum video: sed nil agis: usque tenebo: Persequar: hinc quo nunc iter est tibi? Nil opus est te Circumagi: quemdam volo visere, non tibi notum: Trans Tiberim longe cubat is, prope Caesaris hortos. Nil habeo quod agam, & non sum piger: usque sequar te, Demitto auriculas ut iniquae mentis asellus, Cum gravius dorso subiit onus. Incipit ille: Si bene me novi, non Viscum pluris amicum, Non Varium facies; nam quis me scribere plures Aut citius possit versus? quis membra movere Mollius? invideat quod & Hermogenes, ego canto. Interpellandi locus hic erat: Est tibi mater, Cognati, queis te salvo est opus? Haud mihi quisquam: Omnes composui. Felices! nunc ego resto: Confice: namque instat fatum mihi triste, Sabella Quod puero cecinit divina mota anus urna, Hunc neque dira venena, nec hosticus auferret ensis, Nec laterum dolor, aut tussis, nec tarda podagra; Garrulus hunc quando consumet cumque loquaces. Si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas. Ventum erat ad Vestae, quarta jam parte diei Praeterita; & casu tunc respondere vadato Debebat: quod ni fecisset, perdere litem. Si me amas, inquit, paulum hic ades. Inteream, si Aut valeo stare, aut novi civilia jura: Et propero quo scis. Dubius sum quid faciam, inquit; Tene relinquam, an rem. Me, sodes. Non faciam, ille; Et praecedere coepit. Ego, ut contendere durum est Cum victore, sequor. Mecaenas quomodo tecum? Hinc repetit. Paucorum hominum, & mentis bene sanae. Nemo dexterius fortuna est usus. Haberes Magnum adjutorem, posset qui ferre secundas, Hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni Summosses omnes. Non isto vivimus illic Quo tu rere modo, domus hac nec purior ulla est, Nec magis his aliena malis: nil mi officit un
PREV.   NEXT  
|<   46   47   48   49   50   51   52   53   54   55   56   57   58   59   60   61   62   63   >>  



Top keywords:

inquit

 

Misere

 

mentis

 

faciam

 
inquam
 

adoleverit

 

Vestae

 

respondere

 

Praeterita

 

vadato


composui

 

Ventum

 

quarta

 
sapiat
 
namque
 
venena
 

divina

 

instat

 

triste

 

Sabella


cecinit

 

hosticus

 

Confice

 
Garrulus
 

podagra

 

quando

 
cumque
 
consumet
 

tussis

 
auferret

laterum
 

Debebat

 
Felices
 

loquaces

 
velles
 

hominem

 

secundas

 
tradere
 

dispeream

 

Summosses


fortuna

 
dexterius
 

Haberes

 

Magnum

 
posset
 

adjutorem

 

vivimus

 

aliena

 
officit
 

purior