regni interfuerunt, exceptis paucis qui se litteris suis excusaverunt.
Cumque omnes cum rege una essent in loco, ecce quidam brevigerulus in
modum cursoris apte aptatus, sicut rex ipse elam aliis ordinaverat. Is
ingeniculatus ad pedes regis, palam omnibus, quasi de Anglia tunc
advenisset, regem ex parte avi sui regis Anglorum[337] salutavit. Rex
vero ex nomine nuncium resalutavit. Erat ei nomen Galopinus[338], et
data regi epistola et a cancellario lecta subrisit rex, dicens:
"Revera dubium non est Anglos sensu esse pueriles et fatuo, nec id
mirum cum extra mundum conversentur[339]!" Tunc principibus de re
querentibus, ait rex: "Avus meus rex hec mandat: Quidam rurestris homo
dominum suum invitavit ad epulas et eum infra domum suam morte
ignobili jugulavit. Querit igitur per vos, o proceres Francie, quod
sit mortis genus ceteris magis probrosum, quo moriatur qui hoc fecit."
Comes vero Theobaldus Blesensis, ceteris sensu et in dandis consiliis
clarior, rogatus sic ait: "Non est, meo judicio, inter mortes, que
magis heredibus et amicis in obprobrium vertatur sempiternum, quam
interire suspendio." Hanc vero comitis sentenciam cum omnes et ipse
comes Herebertus approbassent, prosilientes armati qui aderant a rege
ordinati, arreptum eum in monte quodam, jubente rege, suspenderunt,
sic dicente rege ad eum: "Tu dominum tuum patrem meum rege[m]
invitasti, et infra domum tuam ignominiose occidisti, nunc recipe quod
meruisti." Mons vero, in quo suspensus interiit, usque in hodiernum
diem _Mons Herberti_ appellatur."
FOOTNOTES:
[Footnote 285: Flod., _Ann._, a. 935; E. Lemaire, _Essai sur l'hist.
de Saint-Quentin_, _loc. cit._, p. 281.]
[Footnote 286: _Recueil des historiens de France_, IX, 580.]
[Footnote 287: Flod., _loc. cit._; Varin, _Archives legislatives de
Reims_, II, 1, p. 169, note.]
[Footnote 288: Flod., _Ann._, a. 935. Cette invasion normande en Berry
a pu etre confondue par l'auteur du _Chron. Dolense_ avec l'invasion
hongroise qui eut lieu deux ans apres dans la meme region. Voy.
ci-dessus, p. 75, n. 4.]
[Footnote 289: Flod., ibid. et _Hist. eccl. Rem._, IV, 25.]
[Footnote 290: _Recueil des historiens de France_, IX, 580; Justel,
_Hist. de la maison de Turenne_, pr., P. 16, Ce document d'une forme
assez insolite n'est connu que par une copie.]
[Footnote 291: Flod. _Ann._, a. 935.]
[Footnote 292: _Recueil des historiens de France_, IX, 581; R. de
Lespinasse, _Le Nirvernois et les comtes de
|