f the evasion of one
of the Gaelic champions, or of the gallantry of the Perth artisan, in
offering to take a share in the conflict. Both incidents, however,
were introduced, no doubt from tradition, by the Continuator of Fordun
[Bower], whose narrative is in these words:
Anno Dom. millesimo trecentesimo nonagesimo sexto, magna pars borealis
Scotiae, trans Alpes, inquietata fuit per duos pestiferos Cateranos, et
eorum sequaces, viz. Scheabeg et suos consanguinarios, qui Clankay, et
Cristi Jonsonem ac suos, qui Clanqwhele dicebantur; qui nullo pacto
vel tractatu pacificari poterant, nullaque arte regis vel gubernatoris
poterant edomari, quoadusque nobilis et industriosus Dominus David de
Lindesay de Crawford, at Dominus Thomas comes Moraviae, diligentiam et
vires apposuerunt, ac inter partes sic tractaverunt, ut coram domino
rege certo die convenirent apud Perth, et alterutra pars eligeret de
progenie sua triginta personas adversus triginta de parte contraria,
cum gladiis tantum, et arcubus et sagittis, absque deploidibus, vel
armaturis aliis, praeter bipennes; et sic congredientes finem liti
ponerant, et terra pace potiretur. Utrique igitur parti summe placuit
contractus, et die lunae proximo ante festum Sancti Michaelis, apud
North insulam de Perth, coram rege et gubernatore et innumerabili
multitudine comparentes, conflictum acerrimum inierunt; ubi de sexaginta
interfecti sunt omnes, excepto uno ex parte Clankay et undecim exceptis
ex parte altera. Hoc etiam ibi accidit, quod omnes in procinctu belli
constituti, unus eorum locum diffugii considerans, inter omnes in
amnem elabitur, et aquam de Thaya natando transgreditur; a millenis
insequitur, sed nusquam apprehenditur. Stant igitur partes attonitae,
tanquam non ad conflictum progressuri, ob defectum evasi: noluit enim
pars integrum habens numerum sociorum consentire, ut unus de suis
demeretur; nec potuit pars altera quocumque pretio alterum ad supplendum
vicem fugientis inducere. Stupent igitur omnes haerentes, de damno
fugitivi conquerentes. Et cum totum illud opus cessare putaretur, ecce
in medio prorupit unus stipulosus vernaculus, statura modicus, sed
efferus, dicens: Ecce ego! quis me conducet intrare cum operariis istis
ad hunc ludum theatralem? Pro dimidia enim marca ludum experiar, ultra
hoc petens, ut si vivus de palaestra evasero, victum a quocumque vestrum
recipiam dum vixero: quia, sicut dicitur, "Majorem caritatem nemo habet,
quam ut animam suam ponat
|