FREE BOOKS

Author's List




PREV.   NEXT  
|<   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>  
m amplissimum Praesulis Reipublicae suae electus egregio illo in statu ita se gerebat ut laudes et nomen magni illius antecessoris, Abraham Lincoln, vel aequipararet--quorum alter servitudinem, alter corruptionem vicit. Unde et spem licet concipere ut viro bis summum civitatis honorem adepto accedat et denuo idem ille honor terna vice, numero auspicatissimo, numerandus. Fortem hospitis nostri animum et tenacem propositi novimus; felicitati et otio non modo suorum sed etiam gentium exterarum consuluit: bellator ipse atque idem pacis omnibus terrae gentibus firmandae auctor indefessus, sicut et exemplum illustre praebuit nuper foedere icto post bellum inter Iapones et Scytharum populos gestuni. Neque idem pacem veram esse iudicavit, nisi quae iustitiae et ipsa inniteretur; quippe civitates laude dignas negavit quibus nee in se ipsis constaret fides et animi magnitudo. Venatoriam artem exercuit, historiae naturalis amator; post dimissum opus civicum requiem in Africae solitudinibus nuper quaesivit ubi in feras terrae non minore animo, successu haud minore, ferrum exacuit quam in malos saeculi mores saevire solitus est. Iam tandem, laboribus functus, patriam suam repetiturus nobiscum paulum temporis commoratur Ulysses ille alter, viarum pariter expertus et consiliorum largitor. Neque praetermittendum est hospitem nostrum, dum varias artes colit, Musarum opus non neglexisse, stilo non minus quam lingua facundus; quem nos, Academici, magnis de rebus loquentem hodie audituri sumus. Hunc igitur praesento Theodorum Roosevelt, ut admittatur ad gradum Doctoris in Iure Civili honoris causa. * * * * * The Chancellor to Mr. Roosevelt in admitting him to the Degree. Strenuissime, insignissime, civium toto orbe terrae hodie agentium, summum ingentis rei publicae magistratum bis incorrupte gestum, ter forsitan gesture, augustissimis regibus par, hominum domitor, beluarum ubique vastator, homo omnium humanissime, nihil a te alienum, ne nigerrimum quidem, putans, ego auctoritate Mea et totius Universitatis admitto te ad Gradum Doctoris in Iure Civili _honoris causa_. The Chancellor to the Bedels. Ite, Bedelli! Ducite Doctorem Honorabilem ad Pulpitum! * * * * * The Chancellor will then, in English, welcome Mr. Roosevelt to Oxford, and invite him to deliver his Lecture. * * * * * THE ROMANES LECTURE
PREV.   NEXT  
|<   125   126   127   128   129   130   131   132   133   134   135   >>  



Top keywords:

Roosevelt

 

Chancellor

 

terrae

 
summum
 
honoris
 

minore

 
Doctoris
 

Civili

 

magnis

 

loquentem


audituri
 

Theodorum

 

gradum

 

Academici

 

praesento

 
igitur
 

admittatur

 

temporis

 

paulum

 
commoratur

Ulysses

 
pariter
 

viarum

 

nobiscum

 

repetiturus

 

tandem

 

laboribus

 
functus
 

patriam

 

expertus


consiliorum

 

neglexisse

 

Musarum

 

lingua

 

facundus

 

praetermittendum

 

largitor

 

hospitem

 

nostrum

 

varias


civium

 

Bedels

 

Gradum

 

Bedelli

 

Doctorem

 

Ducite

 
admitto
 

Universitatis

 

putans

 

quidem